PHAEDRIA
Dum rus eo coepi egomet mecum inter vias,
Ita ut fit ubi quid in animo est molestiae,
Aliam rem ex alia cogitare, et ea omnia in
630
Peiorem partem. Quid opus est verbis? dum haec puto
Praeterii imprudens villam: longe iam abieram
Cum sensi: redeo rursum, male vero me habens.
Ubi ad ipsum veni diverticulum, constiti.
Occepi mecum cogitare:
Hem! biduum hic
635
Manendum est soli sine illa? quid tum postea?
Nihil est: quid? nihil? si non tangendi copia est,
Eho, ne videndi quidem erit? si illud non licet,
Saltem hoc licebit. Certe extrema linea
Amare haud nihil est. Villam praetereo sciens.
640
Sed quid hoc quod timida subito egreditur Pythias?
Eunuchus. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.