DORIAS
Ita me Di ament, quantum ego illum vidi, nonnihil timeo misera
Ne quam ille hodie insanus turbam faciat, aut vim Thaidi.
615
Nam postquam iste advenit Chremes adolescens, frater virginis,
Militem rogat ut illum admitti iubeat: ille continuo irasci,
Neque negare audere: Thais porro instare ut hominem invitet.
Id faciebat retinendi illius causa, quia illa quae cupiebat
De sorore eius indicare ad eam rem tempus non erat.
620
Invitat tristis; mansit: ibi illa cum illo sermonem occipit.
Miles vero sibi putare adductum ante oculos aemulum:
Voluit facere contra huic aegre. Heus! inquit, puer, Pamphilam
Arcesse, ut delectet hic nos. Illa exclamat,
Minime gentium!
In convivium illam? Miles tendere: inde ad iurgium.
625
Interea aurum sibi clam mulier demit; dat mihi ut auferam.
Hoc est signi; ubi primum poterit se illinc subducet, scio.
Eunuchus. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.