PYTHIAS
Ubi ego illum scelerosum misera atque impium inveniam? aut ubi quaeram?
Hocine tam audax facinus facere esse ausum?
PHAEDRIA
Perii! hoc quid sit vereor.
PYTHIAS
Quin etiam insuper scelus, postquam ludificatus est virginem,
Vestem omnem miserae discidit; tum ipsam capillo conscidit.
645
PHAEDRIA
Hem.
PYTHIAS
Qui nunc si detur mihi,
Ut ego unguibus facile illi in oculos involem venefico.
PHAEDRIA
Nescio, quid profecto absente nobis turbatum est domi.
Adibo. Quid istuc? quid festinas? aut quem quaeris, Pythias?
PYTHIAS
Ehem, Phaedria, ego quem quaeram? ine hinc quo dignus es cum donis tuis
650
Tam lepidis?
PHAEDRIA
Quid istuc est rei?
PYTHIAS
Rogas me? Eunuchum quem dedisti nobis quas turbas dedit!
Virginem, herae quam dono dederat miles, vitiavit.
PHAEDRIA
Quid ais?
PYTHIAS
Perii.
PHAEDRIA
Temulenta es.
PYTHIAS
Utinam sic sient qui mihi male volunt.
DORIAS
Au, obsecro, mea Pythias, quid istuc nam monstri fuit?
655
PHAEDRIA
Insanis: qui istuc facere eunuchus potuit?
PYTHIAS
Ego illum nescio
Qui fuerit: hoc quod fecit res ipsa indicat.
Virgo ipsa lacrimat, neque cum rogites quid sit, audet dicere.
Ille autem bonus vir nusquam apparet. Etiam hoc misera suspicor,
Aliquid domo abeuntem abstulisse.
660
PHAEDRIA
Nequeo mirari satis
Quo ille abire ignavus possit longius; nisi si domum
Forte ad nos rediit.
PYTHIAS
Vise amabo num sit.
PHAEDRIA
Iam faxo scies.
DORIAS
Perii! obsecro tam infandum facinus, mea tu, ne audivi quidem.
PYTHIAS
At pol ego amatores mulierum esse audieram eos maximos,
Sed nihil potesse; verum miserae non in mentem venerat;
665
Nam illum aliquo conclusissem, neque illi commisissem virginem.
Eunuchus. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.