CHREMES
At at! data hercle verba mihi sunt: vicit vinum quod bibi.
Ac, dum accubabam, quam videbar mihi esse pulchre sobrius!
Postquam surrexi, neque pes neque mens satis suum officium facit.
PYTHIAS
Chreme!
CHREMES
Quis est? ehem Pythias. Vah, quanto nunc formosior
Videre mihi quam dudum!
730
PYTHIAS
Certe tu quidem pol et multo hilarior.
CHREMES
Verbum hercle hoc verum est; sine Cerere et Libero friget Venus.
Sed Thais multo antevenit?
PYTHIAS
Anne abiit iam a milite?
CHREMES
Iamdudum; aetatem: lites sunt inter eos factae maximae.
PYTHIAS
Nihil dixit ut sequerere sese?
CHREMES
Nihil, nisi abiens mihi innuit.
PYTHIAS
Eho, nonne id sat erat?
735
CHREMES
At nescibam id dicere illam; nisi quia
Correxit miles quod intellexi minus: nam me extrusit foras.
Sed eccam ipsam: miror ubi ego huic anteverterim.
Eunuchus. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.