THAIS
Credo equidem illum iam adfuturum esse, ut illam a me eripiat. Sine veniat.
Atqui si illam digito attigerit uno, oculi ilico effodientur.
Usque adeo ego illius ferre possum ineptias et magnifica verba,
740
Verba dum sint: verum enim si ad rem conferentur, vapulabit.
CHREMES
Thais, ego iam dudum hic adsum.
THAIS
O mi Chreme, te ipsum exspectabam.
Scin tu turbam hanc propter te esse factam, et adeo ad te attinere hanc
Omnem rem?
CHREMES
Ad me? qui, quaeso, istuc?
THAIS
Quia, dum tibi sororem studeo
Reddere et restituere, haec atque huiusmodi sum multa passa.
745
CHREMES
Ubi ea est?
THAIS
Domi apud me.
CHREMES
Hem, quid est?
THAIS
Educta ita uti teque illaque dignum est.
CHREMES
Quid ais?
THAIS
Id quod res est.
Hanc tibi dono do, neque repeto pro illa quicquam abs te preti.
CHREMES
Et habetur et referetur, Thais, a me ita uti merita es gratia.
THAIS
At enim cave ne prius quam hanc a me accipias, amittas Chreme;
750
Nam haec ea est quam miles a me vi nunc ereptum venit.
Abi tu, cistellam, Pythias, domo effer cum monumentis.
CHREMES
Viden tu illum, Thais—
PYTHIAS
Ubi sita est?
THAIS
In risco. Odiosa cessas?—
CHREMES
Militem secum ad te quantas copias adducere?
Atat.
755
THAIS
Num formidolosus obsecro es, mi homo?
CHREMES
Apage sis:
Egon formidolosus? nemo est hominum qui vivat minus.
THAIS
Atque ita opus est.
CHREMES
Ah, metuo qualem tu me esse hominem existimes.
THAIS
Immo hoc cogitato; quicum res tibi est peregrinus est,
Minus potens quam tu, minus notus, minus amicorum hic habens.
CHREMES
Scio istuc. Sed tu quod cavere possis stultum admittere est.
760
Malo ego nos prospicere quam hunc ulcisci accepta iniuria.
Tu abi, atque obsera ostium intus, dum ego hinc transcurro ad forum.
Volo ego adesse hic advocatos nobis in turba hac.
THAIS
Mane.
CHREMES
Melius est.
THAIS
Mane.
CHREMES
Omitte; iam adero.
THAIS
Nihil opus est istis, Chreme:
Hoc modo die, sororem illam tuam esse, et te parvam virginem
765
Amisisse; nunc cognosse. Signa ostende.
PYTHIAS
Adsunt.
THAIS
Cape.
Si vim faciet, in ius ducito hominem: intellextin?
CHREMES
Probe.
THAIS
Fac animo haec praesenti dicas.
CHREMES
Faciam.
THAIS
Attolle pallium.
Perii! huic ipsi est opus patrono quem defensorem paro.
Eunuchus. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.