PHAEDRIA
Exi foras, sceleste: at etiam restitas
Fugitive? prodi, male conciliate.
DORUS
Obsecro.
PHAEDRIA
Oh,
Illud vide, os ut sibi distorsit carnufex.
Quid huc tibi reditio est? vestis quid mutatio?
670
Quid narras? Paulum si cessassem, Pythias,
Domi non offendissem; ita iam ornarat fugam.
PYTHIAS
Habesne hominem amabo?
PHAEDRIA
Quidni habeam?
PYTHIAS
Factum bene!
DORIAS
Istuc pol vero bene.
PYTHIAS
Ubi est?
PHAEDRIA
Rogitas? non vides?
PYTHIAS
Videam? obsecro quem?
675
PHAEDRIA
Hunc scilicet.
PYTHIAS
Quis hic est homo?
PHAEDRIA
Qui ad vos deductus hodie est.
PYTHIAS
Hunc oculis suis
Nostrarum numquam quisquam vidit, Phaedria.
PHAEDRIA
Non vidit?
PYTHIAS
An tu hunc credidisti esse, obsecro,
Ad nos deductum?
PHAEDRIA
Namque alium habui neminem.
PYTHIAS
Au!
Ne comparandus hic quidem ad illum est: ille erat
680
Honesta facie et liberali.
PHAEDRIA
Ita visus est
Dudum, quia varia veste exornatus fuit:
Nunc eo tibi videtur foedus, quia illam non habet.
PYTHIAS
Tace, obsecro; quasi vero paulum intersiet.
Ad nos deductus hodie est adolescentulus,
685
Quem tu videre vero velles, Phaedria.
Hic est vetus, victus, veternosus senex,
Colore mustelino.
PHAEDRIA
Hem, quae haec est fabula?
Eo redigis me ut quid egerim egomet nesciam.
Eho tu! emine ego te?
690
DORUS
Emisti.
PYTHIAS
Iube, mihi denuo
Respondeat.
PHAEDRIA
Roga.
PYTHIAS
Venistine hodie ad nos? negat.
At ille alter venit, annos natus sedecim,
Quem secum adduxit Parmeno.
PHAEDRIA
Age dum, hoc mihi expedi
Primum: istam quam habes unde habes vestem? taces?
Monstrum hominis! non dicturus es?
695
DORUS
Venit Chaerea.
PHAEDRIA
Fraterne?
DORUS
Ita.
PHAEDRIA
Quando?
DORUS
Hodie.
PHAEDRIA
Quam dudum?
DORUS
Modo.
PHAEDRIA
Quicum?
DORUS
Cum Parmenone.
PHAEDRIA
Norasne eum prius?
DORUS
Non; nec quis esset umquam audieram dicier.
PHAEDRIA
Unde igitur fratrem meum esse scibas?
DORUS
Parmeno
Dicebat eum esse: is dedit mihi hanc vestem.
700
PHAEDRIA
Occidi.
DORUS
Meam ipse induit: post una ambo abierunt foras.
PYTHIAS
Iam satis credis sobriam esse me, et nihil mentitam tibi?
Iam satis certum est virginem vitiatam esse?
PHAEDRIA
Age nunc bellua
Credis huic quod dicit?
PYTHIAS
Quid isti credam? res ipsa indicat.
PHAEDRIA
Concede istuc paululum: audin? etiam nunc paululum: sat est.
705
Dicdum hoc rursum: Chaerea tuam vestem detraxit tibi?
DORUS
Factum.
PHAEDRIA
Et ea est indutus?
DORUS
Factum.
PHAEDRIA
Et pro te huc deductus est?
DORUS
Ita.
PHAEDRIA
Iupiter magne, o scelestum atque audacem hominem!
PYTHIAS
Vae mihi!
Etiam nunc non credis indignis nos esse irrisas modis?
PHAEDRIA
Mirum ni tu credas quod iste dicit: quid agam nescio.
710
Heus, negato rursum. Possumne ego hodie ex te exsculpere
Verum? vidistin fratrem Chaeream?
DORUS
Non.
PHAEDRIA
Non potest sine
Malo fateri, video: sequere hac: modo ait, modo negat.
Ora me.
DORUS
Obsecro te vero, Phaedria.
PHAEDRIA
I intro nunc iam.
DORUS
Oi, ei.
PHAEDRIA
Alio pacto honeste quo modo hinc abeam nescio.
715
Actum est, siquidem tu me hic etiam, nebulo, ludificabere.
PYTHIAS
Parmenonis tam scio esse hanc technam quam me vivere.
DORIAS
Sic est.
PYTHIAS
Inveniam pol hodie parem ubi referam gratiam.
Sed nunc quid faciendum censes, Dorias?
DORIAS
De istac rogas
Virgine?
720
PYTHIAS
Ita: utrum taceamne an praedicem? Dor. Tu pol, si sapis,
Quod scis nescis, neque de eunucho, neque de vitio virginis:
Hac re et te omni turba evolves, et illi gratum feceris.
Id odio dic, abisse Dorum.
PYTHIAS
Ita faciam.
DORIAS
Sed videon Chremem?
Thais iam aderit.
PYTHIAS
Quid ita?
DORIAS
Quia cum inde abeo, iam tum inceperat
Turba inter eos.
725
PYTHIAS
Aufer aurum hoc: ego scibo ex hoc quid siet.
Eunuchus. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.