CHAEREA
Occidi.
Neque virgo est usquam; neque ego, qui illam e conspectu amisi meo.
Ubi quaeram? Ubi investigem? Quem perconter? Quam insistam viam?
Incertus sum: una haec spes est; ubi ubi est, diu celari non potest.
295
O faciem pulchramn! deleo omnes dehinc ex animo mulieros.
Taedet quotidianarum harum formarum.
PARMENO
Ecce autem alterum!
Nescio quid de more loquitur.
CHAEREA
O infortunatum senem!
PARMENO
Hic vero est qui si occeperit lucidum iocumque dices
Illum alterum fuisse praeut quae dabit huius rabies.
300
CHAEREA
Ut illum Di Deaeque senium perdant qui me hodie remoratus est,
Meque adeo qui restiterim; tum autem qui illum floccifecerim.
Sed eccum Parmenonem: salve.
PARMENO
Quid tu es tristis? quidve es alacris?
Unde is?
CHAEREA
Egone? nescio hercle, neque unde eam, neque quorsumn eam:
Ita prorsum oblitus sum mei.
305
PARMENO
Qui quaeso?
CHAEREA
Amo.
PARMENO
Hem!
CHAEREA
Nunc Parmeno te ostendes qui vir sies.
Scis te mihi saepe pollicitum esse;
Chaerea aliquid inveni
Modo quod ames: in ea re utilitatem ego faciam ut cognoscas meam;
Cum in cellulam ad te patris penum omnem congerebam clanculum.
PARMENO
Age, inepte.
310
CHAEREA
Hoc hercle factum est: fac sis nunc promissa appareant;
Sive adeo digna res est ubi tu nervos intendas tuos.
Haud similis virgo est virginum nostrarum quas matres student
Demissis humeris esse, vincto pectore, ut gracilae sient.
Si qua est habitior paulo, pugilem esse aiunt, deducunt cibum.
Tametsi bona est natura, reddunt curatura iunceas:
315
Itaque ergo amantur.
PARMENO
Quid tua istaec?
CHAEREA
Nova figura oris.
PARMENO
Papae!
CHAEREA
Color verus, corpus solidum et succi plenum.
PARMENO
Anni?
CHAEREA
Anni? sedecim.
PARMENO
Flos ipse.
CHAEREA
Hanc tu mihi vel vi vel clam vel precario
Fac tradas: mea nihil refert, dum potiar modo.
PARMENO
Quid? virgo cuia est?
320
CHAEREA
Nescio hercle.
PARMENO
Unde est?
CHAEREA
Tantundem.
PARMENO
Ubi habitat?
CHAEREA
Ne id quidem.
PARMENO
Ubi vidisti?
CHAEREA
In via.
PARMENO
Qua ratione amisti?
CHAEREA
Id equidem adveniens mecum stomachabar modo;
Nec quenquam esse ego hominem arbitror cui magis bonae
Felicitates omnes adversae sient.
PARMENO
Quid hoc est sceleris?
325
CHAEREA
Perii.
PARMENO
Quid factum est?
CHAEREA
Rogas?
Patris cognatum atque aequalem Archidemidem,
Novistin?
PARMENO
Quidni?
CHAEREA
Is dum sequor hanc fit mihi obviam.
PARMENO
Incommode hercle.
CHAEREA
Immo enimvero infeliciter;
Nam incommoda alia sunt cicenda, Parmeno.
Illum liquet mihi deierare his mensibus
330
Sex septem prorsum non vidisse proximis,
Nisi nunc cum minime vellem minimeque opus fuit.
Eho nonne hoc monstri simile est? quid ais?
PARMENO
Maxime.
CHAEREA
Continuo accurrit ad me quam longe quidem,
Incurvus, tremulus, labiis demissis, gemens.
335
Heus! heus! tibi dico Chaerea, inquit. Restiti.
Scin quid ego te volebam?
Dic.
Cras est mihi
Iudicium.
Quid tum?
Ut diligenter nunties
Patri, advocatus mane mihi esse ut meminerit.
Dum haec dicit, abiit hora. Rogo numquid velit?
340
Recte, inquit. Abeo. Cum huc respicio ad virginem,
Illa sese interea commodum huc adverterat
In hanc nostram plateam.
PARMENO
Mirum ni hanc dicit modo
Huic quae data est dono.
CHAEREA
Huc cum advenio nulla erat.
PARMENO
Comites secuti scilicet sunt virginem.
345
CHAEREA
Verum: parasitus cum ancilla.
PARMENO
Ipsa est: ilicet:
Desine: iam conclamatum est.
CHAEREA
Alias res agis.
PARMENO
Istuc ago quidem.
CHAEREA
Nostin quae sit? die mihi:
Aut vidistin?
PARMENO
Vidi; novi; scio quo abducta sit.
CHAEREA
Eho Parmeno mi nostin?
350
PARMENO
Novi.
CHAEREA
Et scis ubi siet?
PARMENO
Huc deducta est ad meretricem Thaidem: ei dono data est.
CHAEREA
Quis is est tam potens cum tanto munere hoc?
PARMENO
Miles Thraso,
Phaedriae rivalis.
CHAEREA
Duras fratris partes praedicas.
PARMENO
Immo enim si scias quod donum huic dono contra comparet,
Tum id magis dicas.
355
CHAEREA
Quodnam quaeso hercle?
PARMENO
Eunuchum.
CHAEREA
Illumne obsecro
Inhonestum hominem quem mercatus est heri, senem, mulierem?
PARMENO
Istune ipsum.
CHAEREA
Homo quatietur certe cum dono foras.
Sed istam Thaidem non scivi nobis vicinam.
PARMENO
Haud diu est.
CHAEREA
Perii! numquamne etiam me illam vidisse? ehodum dic mihi;
Estne ut fertur forma?
360
PARMENO
Sane.
CHAEREA
At nihil ad nostram hanc.
PARMENO
Alia res.
CHAEREA
Obsecro hercle Parmeno fac ut potiar.
PARMENO
Faciam sedulo ac
Dabo operam; adiuvabo: numquid me aliud vis?
CHAEREA
Quo nunc is?
PARMENO
Domum,
Ut mancipia haec, ita ut iussit frater, ducam ad Thaidem.
CHAEREA
O fortunatum istum eunuchum qui quidem in hanc detur domum!
PARMENO
Quid ita?
365
CHAEREA
Rogitas? Summa forma semper conservam domi
Videbit; colloquetur; aderit una in unis aedibus;
Cibum nonnumquam capiet cum ea; interdum propter dormiet.
PARMENO
Quid si nunc tute fortunatus fias?
CHAEREA
Qua re Parmeno?
Responde.
PARMENO
Capias tu illius vestem.
CHAEREA
Vestem? quid tum postea?
PARMENO
Pro illo te ducam.
370
CHAEREA
Audio.
PARMENO
Te esse illum dicam.
CHAEREA
Intelligo.
PARMENO
Tu illis fruare commodis quibus tu illum dicebas modo;
Cibum una capias, adsis, tangas, ludas, propter dormias;
Quandoquidem illarum neque te quisquam novit, neque scit qui sies.
Praeterea forma et aetas ipsa est facile ut pro eunucho probes.
CHAEREA
Dixti pulchre: numquam vidi melius consilium dari.
375
Age, eamus intro: nunc iam orna me; abduc, duc, quantum otes.
PARMENO
Quid agis? iocabar equidem.
CHAEREA
Garris.
PARMENO
Perii: quid ego egi miser?
Quo trudis? perculeris iam tu me: tibi equidem dico, mane.
CHAEREA
Eamus.
PARMENO
Pergin?
CHAEREA
Certum est.
PARMENO
Vide ne nimium calidum hoc sit modo.
CHAEREA
Non est profecto: sine.
380
PARMENO
At enim istaec in me cudetur faba.
CHAEREA
Ah!
PARMENO
Flagitium facimus.
CHAEREA
An id flagitium est, si in domum meretriciam
Deducar; et illis crucibus quae nos nostramque adolescentiam
Habent despicatam, et quae nos semper omnibus cruciant modis,
Nunc referam gratiam; atque eas itidem fallam ut ab illis fallimur?
An potius haec patri aequum est fieri ut a me ludatur dolis:
385
Quod qui rescierint culpent: illud merito factum omnes putent.
PARMENO
Quid istic? si certum est facere facias: verum ne post conferas
Culpam in me.
CHAEREA
Non faciam.
PARMENO
Iubesne?
CHAEREA
Iubeo, cogo, atque impero.
Numquam defugiam auctoritatem: sequere.
PARMENO
Di vortant bene.
Eunuchus. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.