THRASO
Magnas vero agere gratias Thais mihi?
390
GNATHO
Ingentes.
THRASO
Ain tu? laeta est?
GNATHO
Non tam ipso quidem
Dono quam abs te datum esse: id vero serio
Triumphat.
PARMENO
Huc proviso ut, ubi tempus siet,
Deducam: sed eccum militem.
THRASO
Est istuc datum
Profecto ut grata mihi sint quae facio omnia.
395
GNATHO
Adverti hercle animum.
THRASO
Vel rex semper maximas
Mihi agebat quidquid feceram; aliis non item.
GNATHO
Labore alieno magnam partam gloriam
Verbis saepe in se transmovet qui habet salem,
Quod in te est.
400
THRASO
Habes.
GNATHO
Rex te ergo in oculis—
THRASO
Scilicet.
GNATHO
Gestare.
THRASO
Vero: credere omnem exercitum,
Consilia.
GNATHO
Mirum.
THRASO
Tum sicubi eum satietas
Hominum, aut negoti si quando odium ceperat,
Requiescere ubi volebat, quasi—nostin?
GNATHO
Scio:
Quasi ubi illam exspueret iniseriam ex animo.
405
THRASO
Tenes.
Tum me convivam solum abducebat sibi.
GNATHO
Hui!
Regem elegantem narras.
THRASO
Immo sic homo est
Perpaucorum hominum.
GNATHO
Immo nullorum arbitror,
Si tecum vivit.
THRASO
Invidere omnes mihi;
Mordere clanculum: ego non flocci pendere.
410
Illi invidere misere: verum unus tamen
Impense, elephantis quem Indicis praefecerat.
Is ubi molestus magis est,
Quaeso, inquam,
Strato,
Eone es ferox quia habes imperium in belluas?
GNATHO
Pulchre mehercle dictum, et sapienter. Papae!
415
Iugularas hominem. Quid ille?
THRASO
Mutus ilico.
GNATHO
Quidni esset?
PARMENO
Di vestram fidem! hominem perditum
Miserumque, et illum sacrilegum.
THRASO
Quid illud Gnatho
Quo pacto Rhodium tetigerim in convivio,
Numquam tibi dixi?
420
GNATHO
Numquamn: sed narra, obsecro.
Plus millies audivi.
THRASO
Una in convivio
Erat hic quem dico Rhodius adolescentulus.
Forte habui scortum: coepit ad id alludere,
Et me irridere.
Quid agis, inquam,
homo impudens?
Lepus es, et pulpamentum quaeris?
425
GNATHO
Ha, ha, he.
THRASO
Quid est?
GNATHO
Facete, lepide, laute; nihil supra.
Tuumne, obsecro te, hoc dictum erat? vetus credidi.
THRASO
Audieras?
GNATHO
Saepe; et fertur in primis.
THRASO
Meum est.
GNATHO
Dolet dictum imprudenti adolescenti et libero.
PARMENO
At te Di perdant.
430
GNATHO
Quid ille, quaeso?
THRASO
Perditus.
Risu omnes qui aderant emoriri: denique
Metuebant omnes iam me.
GNATHO
Non iniuria.
THRASO
Sed heus tu, purgone ego me de istac Thaidi,
Quod ear me amare suspicata est?
GNATHO
Nihil minus.
Immo auge magis suspicionem.
435
THRASO
Cur?
GNATHO
Rogas?
Scin? si quando illa mentionem Phaedriae
Facit, aut si laudat, te ut male urat.
THRASO
Sentio.
GNATHO
Id ut ne fiat haec res sola est remedio.
Ubi nominabit Phaedriam, tu Pamphilam
Continuo: si quando illa dicet,
Phaedriam
440
Commissatum intromittamus: tu,
Pamphilam
Cantatum provocemus. Si laudabit haec
Illius formam, tu huius contra. Denique
Par pro pari referto, quod eam mordeat.
THRASO
Siquidem me amaret, tum istuc prodesset, Gnatho.
445
GNATHO
Quando illud quod tu das exspectat atque amat,
Iam dudum te amat, iam dudum illi facile fit
Quod doleat; metuit semper quem ipsa nunc capit
Fructum ne quando iratus tu alio conferas.
THRASO
Bene dixti: at mihi istuc non in mentem venerat.
450
GNATHO
Ridiculum: non enim cogitaras: caeterum
Idem hoc tute melius quanto invenisses Thraso!
Eunuchus. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.