MENEDEMUS
Multo omnium nunc me fortunatissimum
Factum puto esse, gnate, quum te intelligo
Resipisse.
CHREMES
Ut errat.
MENEDEMUS
Te ipsum quaerebam, Chreme.
Serva, quod in te est, filium et me et familiam.
845
CHREMES
Cedo quid vis faciam?
MENEDEMUS
Invenisti hodie filiam.
CHREMES
Quid tum?
MENEDEMUS
Hanc sibi uxorem dari vult Clinia.
CHREMES
Quaeso quid tu hominis es?
MENEDEMUS
Quid est?
CHREMES
Iamne oblitus es
Inter nos quid sit dictum de fallacia,
Ut ea via abs te argentum auferretur?
850
MENEDEMUS
Scio.
CHREMES
Ea res nunc agitur ipsa.
MENEDEMUS
Quid dixti, Chreme?
Immo haec quidem, quae apud me est, Clitiphonis est
Amica.
CHREMES
Ita aiunt: et tu credis omnia:
Et illum aiunt velle uxorem, ut, quum desponderim,
Des qui aurum ac vestem atque alia quae opus sunt comparet.
855
MENEDEMUS
Id est profecto: id amicae dabitur.
CHREMES
Scilicet
Daturum.
MENEDEMUS
Vah, frustra sum igitur gavisus miser.
Quidvis tamen iam malo quam hunc amittere.
Quid nunc renuntiem abs te responsum, Chreme,
Ne sentiat me sensisse, atque aegre ferat?
860
CHREMES
Aegre? nimium illi, Menedeme, indulges.
MENEDEMUS
Sine.
Inceptum est: perfice hoc mihi perpetuo, Chreme.
CHREMES
Dic convenisse; egisse te de nuptiis.
MENEDEMUS
Dicam: quid deinde?
CHREMES
Me facturum esse omnia;
Generum placere: postremo etiam, si voles,
865
Desponsam quoque esse dicito.
MENEDEMUS
Hem, istuc volueram.
CHREMES
Tanto ocius te ut poscat, et tu id quod cupis
Quam ocissime ut des.
MENEDEMUS
Cupio.
CHREMES
Nae tu propediem,
Ut istam rem video, istius obsaturabere.
Sed haec ut ut sunt, cautim et paulatim dabis,
870
Si sapies.
MENEDEMUS
Faciam.
CHREMES
Abi intro; vide quid postulet.
Ego domi ero, si quid me voles.
MENEDEMUS
Sane volo:
Nam te sciente faciam, quicquid egero.
Heautontimorumenos. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.