CHREMES
Ubi Clitipho nunc est?
SYRUS
Eccum me, inque.
CLITIPHO
Eccum hic tibi.
CHREMES
Quid rei esset dixti huic?
830
SYRUS
Dixi pleraque omnia.
CHREMES
Cape hoc argentum ac defer.
SYRUS
Hei, quid stas? lapis?
Quin accipis?
CLITIPHO
Cedo sane.
SYRUS
Sequere hac me ocius.
Tu hic nos dum eximus interea opperibere;
Nam nihil est illic quod moremur diutius.
CHREMES
Minas quidem iam decem habet a me filia,
835
Quas pro alimentis esse nunc duco datas:
Hasce ornamentis consequentur alterae.
Porro haec talenta dotis adposcent duo.
Quam multa iniusta ac prava fiunt moribus!
Mihi nunc, relictis rebus, inveniendus est
840
Aliquis labore inventa mea cui dem bona.
Heautontimorumenos. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.