BACCHIS
Satis pol proterve me Syri promissa huc induxerunt;
Decem minas quas mihi dare pollicitus est. Quod si is nunc
Me deceperit, saepe obsecrans me ut veniam frustra veniet.
725
Aut quum venturam dixero et constituero; quum is certo
Renuntiarit; Clitipho cum in spe pendebit animi;
Decipiam, ac non veniam: Syrus mihi tergo poenas pendet.
CLINIA
Satis scite promittit tibi.
SYRUS
Atqui tu hanc iocari credis?
Faciet, nisi caveo.
730
BACCHIS
Dormiunt: ego pol istos commovebo.
Mea Phrygia, audisti modo iste homo quam villam demonstravit
Charini?
PHRYGIA
Audivi.
BACCHIS
Proximam esse huic fundo ad dextram?
PHRYGIA
Memini.
BACCHIS
Curriculo percurre: apud eum miles Dionysia agitat.
SYRUS
Quid inceptat?
BACCHIS
Dic me hic oppido esse invitam, atque asservari;
Verum aliquo pacto verba me his daturam esse, et venturam.
735
SYRUS
Perii hercle. Bacchis, mane, mane: quo mittis istanc quaeso?
Iube maneat.
BACCHIS
I.
SYRUS
Quin est paratum argentum.
BACCHIS
Quin ego maneo.
SYRUS
Atqui iam dabitur.
BACCHIS
Ut libet: num ego insto?
SYRUS
At scin quid, sodes?
BACCHIS
Quid?
SYRUS
Transeundum nunc tibi ad Menedemum est, et tua pompa
Eo traducenda est.
740
BACCHIS
Quam rem agis, scelus?
SYRUS
Egone? argentum cudo
Quod tibi dem.
BACCHIS
Dignam me putas quam illudas?
SYRUS
Non est temere.
BACCHIS
Etiamne tecum res hic mihi est?
SYRUS
Minime: tuum tibi reddo.
BACCHIS
Eatur.
SYRUS
Sequere hac. Heus, Dromo.
DROMO
Quis me vult?
SYRUS
Syrus.
DROMO
Quid est rei?
SYRUS
Ancillas omnes Bacchidis traduce huc ad vos propere.
DROMO
Quamobrem?
745
SYRUS
Ne quaeras: efferant quae secum huc attulerunt.
Sperabit sumtum tibi senex levatum esse harum abitu.
Nae ille haud scit paullum lucri quantum ei damni apportet.
Tu nescis id quod scis, Dromo, si sapies.
DROMO
Mutum dices.
Heautontimorumenos. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.