CHREMES
Ita me Di amabunt ut nunc Menedemi vicem
Miseret me tantum devenisse ad eum mali.
750
Hancine mulierem alere cum illa familia?
Etsi scio hosce aliquot dies non sentiet;
Ita magno desiderio fuit ei filius:
Verum ubi videbit tantos sibi sumtus domi
Quotidiano fieri, nec fieri modum,
755
Optabit rursum ut abeat ab se filius.
Syrum optime eccum!
SYRUS
Cesso hunc adoriri?
CHREMES
Syre.
SYRUS
Hem.
CHREMES
Quid est?
SYRUS
Te mihi ipsum iam dudum optabam dari.
CHREMES
Videre egisse iam nescio quid cum sene.
SYRUS
De illo quod dudum? dictum ac factum reddidi.
760
CHREMES
Bonane fide?
SYRUS
Bona hercle.
CHREMES
Non possum pati
Quin tibi caput demulceam. Accede huc, Syre:
Faciam boni tibi aliquid pro ista re, ac libens.
SYRUS
At si scias, quam scite in mentem venerit.
CHREMES
Vah, gloriare evenisse ex sententia?
765
SYRUS
Non hercle vero : verum dico.
CHREMES
Dic, quid est?
SYRUS
Tui Clitiphonis esse amicam hanc Bacchidem
Menedemo dixit Clinia; et ea gratia
Secum adduxisse, ne tu id persentisceres.
CHREMES
Probe.
770
SYRUS
Dic sodes.
CHREMES
Nimium, inquam.
SYRUS
Immo sic satis.
Sed porro ausculta quod superest fallaciae.
Sese ipse dicet tuam vidisse filiam;
Eius sibi complacitam formam, postquam aspexerit;
Hanc cupere uxorem.
CHREMES
Modone quae inventa est?
SYRUS
Eam.
Et quidem iubebit posci.
775
CHREMES
Quamobrem istuc, Syre?
Nam prorsum nihil intelligo.
SYRUS
Hui! tardus es.
CHREMES
Fortasse.
SYRUS
Argentum dabitur ei ad nuptias,
Aurum, atque vestem, qui,—tenesne?
CHREMES
Comparet?
SYRUS
Id ipsum.
CHREMES
At ego illi neque do, neque despondeo.
SYRUS
Non? quamobrem?
780
CHREMES
Quamobrem? me rogas? Homini fugitivo dabo?
SYRUS
Non ego dicebam in perpetuum illam illi ut dares;
Verum ut simulares.
CHREMES
Non mea est simulatio.
Ita tu istaec tua misceto ne me admisceas.
Ego cui daturus non sum ut ei despondeam?
SYRUS
Credebam.
785
CHREMES
Minime.
SYRUS
Scite poterat fieri.
Et ego hoc, quia dudum tu tantopere iusseras,
Eo coepi.
CHREMES
Credo.
SYRUS
Caeterum equidem istuc, Chreme,
Aequi bonique facio.
CHREMES
Atqui cummaxime
Volo te dare operam ut fiat, verum alia via.
SYRUS
Fiat: quaeratur aliud: sed illud quod tibi
790
Dixi de argento, quod ista debet Bacchidi,
Id nunc reddendum est illi: neque tu scilicet
Eo nunc confugies:
Quid mea? num datum mihi est?
Num iussi? num illa oppignerare filiam
Meam, me invito, potuit? Verum illud, Chreme,
795
Dicunt, Ius summum saepe summa malitia est.
CHREMES
Haud faciam.
SYRUS
Immo aliis si licet, tibi non licet.
Omnes te in lauta et bene acta parte putant.
CHREMES
Quin egomet iam ad eam deferam.
SYRUS
Immo filium
Iube potius.
800
CHREMES
Quamobrem?
SYRUS
Quia enim in hunc suspicio est
Translata amoris.
CHREMES
Quid tum?
SYRUS
Quia videbitur
Magis verisimile id esse, quum hic illi dabit:
Simul et conficiam facilius ego, quod volo.
Ipse adeo adest: abi, effer argentum.
CHREMES
Effero.
Heautontimorumenos. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.