CLINIA
Nulla mihi res posthac potest iam intervenire tanta
Quae mihi aegritudinem afferat: tanta haec laetitia oborta est.
680
Dedo patri me nunc iam ut frugalior sim quam vult.
SYRUS
Nihil me fefellit: cognita est, quantum audio huius verba.
Istuc tibi ex sententia tua obtigisse laetor.
CLINIA
O mi Syre, audistine obsecro?
SYRUS
Quidni, qui usque una adfuerim?
CLINIA
Cuiquam aeque audisti commodius quicquam evenisse?
685
SYRUS
Nulli.
CLINIA
Atque ita me Di ament ut ego nunc non tam meapte causa
Laetor quam illius quam ego scio esse honore quovis dignam.
SYRUS
Ita credo: sed nunc, Clinia, age, da te mihi vicissim:
Nam amici quoque res est videnda in tuto ut collocetur;
Ne quid de amica nunc senex.
690
CLINIA
O Iupiter!
SYRUS
Quiesce.
CLINIA
Antiphila mea nubet mihi.
SYRUS
Sicine mihi interloquere?
CLINIA
Quid faciam, Syre mi? gaudeo: fer me.
SYRUS
Fero hercle vero.
CLINIA
Deorum vitam apti sumus.
SYRUS
Frustra operam, opinor, sumo.
CLINIA
Loquere; audio.
SYRUS
At iam hoc non ages.
CLINIA
Agam.
SYRUS
Videndum est, inquam,
Amici quoque res, Clinia, tui in tuto ut collocetur:
695
Nam si nunc a nobis abis, et Bacchidem hic relinquis,
Noster resciscet ilico esse amicam hanc Clitiphonis:
Si abduxeris, celabitur itidem ut celata adhuc est.
CLINIA
At enim istoc nihil est magis, Syre, meis nuptiis adversum:
Nam quo ore appellabo patrem? Tenes quid dicam?
700
SYRUS
Quidni?
CLINIA
Quid dicam? quam causam afferam?
SYRUS
Quin nolo mentiare.
Aperte ita ut res sese habet narrato.
CLINIA
Quid ais?
SYRUS
Iubeo;
Illam te amare et velle uxorem: hanc esse Clitiphonis.
CLINIA
Bonam atque iustam rem oppido imperas, et factu facilem;
Et scilicet iam me hoc voles patrem exorare ut celet
705
Senem vestrum.
SYRUS
Immo, ut recta via rem narret ordine omnem.
CLINIA
Hem,
Satin sanus es, aut sobrius? tu quidem illum plane prodis.
Nam qui ille poterit esse in tuto? dic mihi.
SYRUS
Huic equidem consilio palmam do: hic me magnifice effero,
Qui vim tantam in me et potestatem habeam tantae astutiae,
710
Vera dicendo ut eos ambos fallam; ut quum narret senex
Vester nostro istam esse amicam gnati, non credat tamen.
CLINIA
At enim spem istoc pacto rursum nuptiarum omnem eripis:
Nam, dum amicam hanc meam esse credet, non committet filiam.
Tu fortasse quid me fiat parvi pendis dum illi consulas.
715
SYRUS
Quid, malum, me aetatem censes velle id assimularier?
Unus est dies, dum argentum eripio: pax: nihil amplius.
CLINIA
Tantum sat habes? quid tum, quaeso, si hoc pater resciverit?
SYRUS
Quid si redeo ad illos qui aiunt,
Quid si nunc coelum ruat?
CLINIA
Metuo quid agam.
720
SYRUS
Metuis? quasi non ea potestas sit tua,
Quo velis in tempore ut te exsolvas, rem facias palam.
CLINIA
Age, age, traducatur Bacchis.
SYRUS
Optime ipsa exit foras.
Heautontimorumenos. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.