BACCHIS
Edepol te, mea Antiphila, laudo et fortunatam iudico,
Id quum studuisti, isti formae ut mores consimiles forent:
Minimeque, ita me Di ament, miror, si te sibi quisque expetit.
Nam mihi quale ingenium haberes fuit indicio oratio.
Et quum egomet nunc mecum in animo vitam tuam considero,
385
Omniumque adeo vestrarum vulgus quae abs se segregant;
Et vos esse istiusmodi, et nos non esse, haud mirabile est.
Nam expedit bonas esse vobis: nos quibuscum est res non sinunt.
Quippe forma impulsi nostra nos amatores colunt:
Haec ubi immutata est, illi suum animum alio conferunt.
390
Nisi si prospectum interea aliquid est, desertae vivimus.
Vobis cum uno semel ubi aetatem agere decretum est viro,
Cuius mos maxime est consimilis vostrum, hi se ad vos applicant.
Hoc beneficio utrique ab utrisque vero devincimini,
Ut numquam ulla amori vestro incidere possit calamitas.
395
ANTIPHILA
Nescio alias: me quidem semper scio fecisse sedulo
Ut ex illius commodo meum compararem commodum.
CLINIA
Ah!
Ergo, mea Antiphila, tu nunc sola reducem me in patriam facis:
Nam, dum abs te absum, omnes mihi labores fuere quos cepi leves
Praeterquam tui carendum quod erat.
400
SYRUS
Credo.
CLINIA
Syre, vix suffero.
Hocine me miserum non licere meo modo ingenium frui?
SYRUS
Immo, ut patrem tuum vidi esse habitum, diu etiam duras dabit.
BACCHIS
Quisnam hic adolescens est qui intuitur nos?
ANTIPHILA
Ah, retine me, obsecro.
BACCHIS
Amabo, quid tibi est?
ANTIPHILA
Disperii, perii misera.
BACCHIS
Quid stupes,
Antiphila?
405
ANTIPHILA
Videon Cliniam an non?
BACCHIS
Quem vides?
CLINIA
Salve, anime mi.
ANTIPHILA
O mi exspectate, salve.
CLINIA
Ut vales?
ANTIPHILA
Salvum advenisse gaudeo.
CLINIA
Teneone te,
Antiphila, maxime animo exoptata meo?
SYRUS
Ite intro: nam vos iamdudum exspectat senex.
Heautontimorumenos. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.