SYRUS
Ain tu?
DROMO
Sic est.
SYRUS
Verum interea dum sermones caedimus,
Illae sunt relictae.
CLITIPHO
Mulier tibi adest; audin, Clinia?
CLINIA
Ego vero audio nunc demum et video et valeo, Clitipho.
DROMO
Minime mirum, adeo impeditae sunt: ancillarum gregem
245
Ducunt secum.
CLINIA
Perii. Unde illi sunt ancillae?
CLITIPHO
Men rogas?
SYRUS
Non oportuit relictas: portant quid rerum!
CLINIA
Hei mihi.
SYRUS
Aurum, vestem: et vesperascit, et non noverunt viam.
Factum a nobis stulte est: abidum tu, Dromo, illis obviam,
Propera: quid stas?
250
CLINIA
Vae misero mihi, quanta de spe decidi!
CLITIPHO
Quid istuc? quae res te sollicitat autem?
CLINIA
Rogitas quid siet?
Viden tu ancillas, aurum, vestem? quam ego cum una ancillula
Hic reliqui. Unde ea esse censes?
CLITIPHO
Vah! nunc demum intelligo.
SYRUS
Di boni, quid turbae est? aedes nostrae vix capient, scio.
Quid comedent? quid ebibent? quid sene erit nostro miserius?
255
Sed video eccos quos volebam.
CLINIA
O Iupiter, ubinam est fides?
Dum ego propter te errans patria careo demens, tu interea loci
Conlocupletasti te, Antiphila; et me in his deseruisti malis;
Propter quam in summa infamia sum, et meo patri minus obsequens;
Cuius nunc pudet me et miseret, qui harum mores cantabat mihi
260
Monuisse frustra; neque potuisse unquam ab hac me expellere;
Quod tamen nunc faciam: tum quum gratum mihi esse potuit nolui.
Nemo est miserior me.
SYRUS
Hic de nostris verbis errat videlicet
Quae hic sumus locuti. Clinia, aliter tuum amorem atque est accipis:
Nam et vita est eadem, et animus te erga idem ac fuit;
265
Quantum ex ipsa re coniecturam cepimus.
CLINIA
Quid est, obsecro? nam mihi nunc nihil rerum omnium est
Quod malim quam me hoc falso suspicarier.
SYRUS
Hoc primum, ut ne quid huius rerum ignores; anus
Quae est dicta mater esse ei antehac non fuit:
270
Ea obiit mortem: hoc ipsa in itinere alterae
Dum narrat forte audivi.
CLITIPHO
Quaenam est altera?
SYRUS
Mane: hoc quod coepi primum enarrem, Clitipho:
Post istuc veniam.
CLITIPHO
Propera.
SYRUS
Iam primum omnium,
Ubi ventum ad aedes est, Dromo pultat fores:
275
Anus quaedam prodit: haec ubi aperuit ostium,
Continuo hic se coniecit intro: ego consequor.
Anus foribus obdit pessulum; ad lanam redit.
Hinc sciri potuit, aut nusquam alibi, Clinia,
Quo studio vitam suam te absente exegerit,
280
Ubi de improviso interventum est mulieri:
Nam ea res dedit tum existimandi copiam
Quotidianae vitae consuetudinem,
Quae cuiusque ingenium ut sit declarat maxime:
Texentem telam studiose ipsam offendimus,
285
Mediocriter vestitam veste lugubri,
Eius anuis causa, opinor, quae erat mortua;
Sine auro, tum ornatam ita uti quae ornantur sibi;
Nulla mala re esse expolitam muliebri;
Capillus passus, prolixus, circum caput
290
Reiectus negligenter: pax.
CLINIA
Syre mi, obsecro,
Ne me in laetitiam frustra coniicias.
SYRUS
Anus
Subtemen nebat: praeterea una ancillula
Erat; ea texebat una, pannis obsita,
Neglecta, immunda illuvie.
295
CLITIPHO
Si haec sunt, Clinia,
Vera, ita uti credo, quis te est fortunatior?
Scin tu hanc quam dicit sordidatam et sordidam?
Magnum hoc quoque signum est dominam esse extra noxiam,
Quum eius tam negliguntur internuntii:
Nam disciplina est eisdem munerarier
300
Ancillas primum ad dominas qui affectant viam.
CLINIA
Perge, obsecro te, et cave ne falsam gratiam
Studeas inire. Quid ait, ubi me nominas?
SYRUS
Ubi dicimus redisse te, et rogare uti
Veniret ad te, mulier telam deserit
305
Continuo, et lacrimis opplet os totum sibi, ut
Facile scires desiderio id fieri tuo.
CLINIA
Prae gaudio, ita me Di ament, ubi sim nescio:
Ita timui.
CLITIPHO
At ego nihil esse scibam, Clinia.
Agedum vicissim, Syre, dic quae illa est altera?
310
SYRUS
Adducimus tuam Bacchidem.
CLITIPHO
Hem, quid? Bacchidem?
Eho sceleste, quo illam ducis?
SYRUS
Quo ego illam? ad nos scilicet.
CLITIPHO
Ad patremne?
SYRUS
Ad eum ipsum.
CLITIPHO
O hominis impudentem audaciam!
SYRUS
Heus tu,
Non fit sine periclo facinus magnum et memorabile.
CLITIPHO
Hoc vide: in mea vita tu tibi laudem is quaesitum, scelus;
315
Ubi si paululum modo quid te fugerit, ego perierim.
Quid illo facias?
SYRUS
At enim.
CLITIPHO
Quid enim?
SYRUS
Si sinas, dicam.
CLINIA
Sine.
CLITIPHO
Sino.
SYRUS
Ita res est haec nunc, quasi cum.—
CLITIPHO
Quas, malum, ambages mihi
Narrare occipit?
CLINIA
Syre, verum hic dicit; mitte: ad rem redi.
SYRUS
Enimvero reticere nequeo: multimodis iniurius,
320
Clitipho, es; neque ferri potis est.
CLINIA
Audiendum hercle est: tace.
SYRUS
Vis amare; vis potiri; vis quod des illi effici:
Tuum esse in potiendo periclum non vis: haud stulte sapis;
Siquidem id sapere est, velle te id quod non potest contingere:
Aut haec cum illis sunt habenda, aut illa cum his mittenda sunt.
325
Harum duarum conditionum nunc utram malis vide;
Etsi consilium quod cepi rectum esse et tutum scio:
Nam apud patrem tua amica tecum sine metu ut sit copia est.
Tum quod illi argentum es pollicitus eadem hac inveniam via;
Quod ut efficerem orando surdas iam aures reddideras mihi.
330
Quid aliud tibi vis?
CLITIPHO
Siquidem hoc fit.
SYRUS
Siquidem. Experiundo scies.
CLITIPHO
Age, age, cedo istuc tuum consilium: quid id est?
SYRUS
Adsimulabimus
Tuam amicam huius esse.
CLITIPHO
Pulchre: cedo quid hic faciet sua?
An ea quoque dicetur huius, si una haec dedecori est parum?
SYRUS
Immo ad tuam matrem abducetur.
335
CLITIPHO
Quid eo?
SYRUS
Longum est, Clitipho,
Si tibi narrem. Quamobrem id faciam vera causa est.
CLITIPHO
Fabulae!
Nihil satis firmi video quamobrem accipere hunc mihi expediat metum.
SYRUS
Mane. Habeo aliud, si istud metuis; quod ambo confiteamini
Sine periclo esse.
CLITIPHO
Huiusmodi, obsecro, aliquid reperi.
SYRUS
Maxime.
Ibo obviam hinc: dicam ut revertantur domum.
340
CLITIPHO
Hem!
Quid dixti?
SYRUS
Ademtum tibi iam faxo omnem metum,
In aurem utramvis otiose ut dormias.
CLITIPHO
Quid ago nunc?
CLINIA
Tune? quod boni est—
CLITIPHO
Syre, dic modo
Verum.
SYRUS
Age modo, hodie sero ac nequicquam voles.
CLINIA
Datur: fruare dum licet, nam nescias—
345
CLITIPHO
Syre, inquam.
SYRUS
Perge porro; tamen istuc ago.
Eius sit potestas posthac an nunquam tibi.
CLITIPHO
Verum hercle istuc est. Syre, Syre inquam, heus, heus, Syre.
SYRUS
Concaluit: quid vis?
CLITIPHO
Redi, redi.
SYRUS
Adsum: dic quid est?
Iam hoc quoque negabis tibi placere?
350
CLITIPHO
Immo, Syre,
Et me, et meum amorem, et famam permitto tibi.
Tu es iudex: ne quid accusandus sis vide.
SYRUS
Ridiculum est te istuc me admonere, Clitipho;
Quasi istic minor mea res agatur quam tua.
Hic si quid nobis forte adversi evenerit,
355
Tibi erunt parata verba, huic homini verbera;
Quapropter haec res neutiquam neglectu est mihi.
Sed istunc exora ut suam esse assimulet.
CLINIA
Scilicet
Facturum me esse: in eum iam res rediit locum
Ut sit necessus.
360
CLITIPHO
Amo te merito, Clinia.
CLINIA
Verum illa ne quid titubet.
SYRUS
Perdocta est probe.
CLITIPHO
At hoc demiror, qui tam facile potueris
Persuadere illi quae solet quos spernere!
SYRUS
In tempore ad eam veni, quod rerum omnium est
Primum: nam quendam misere offendi militem
365
Eius noctem orantem: haec arte tractabat virum,
Ut illius animum cupidum inopia incenderet;
Eademque ut esset apud te hoc quam gratissimum.
Sed heus tu, vide sis ne quid imprudens ruas:
Patrem novisti ad has res quam sit perspicax:
370
Ego te autem novi quam esse soleas impotens:
Inversa verba, eversas cervices tuas,
Gemitus, screatus, tussis, risus abstine.
CLITIPHO
Laudabis.
SYRUS
Vide sis.
CLITIPHO
Tutemet mirabere.
SYRUS
Sed quam cito sunt consecutae mulieres!
375
CLITIPHO
Ubi sunt? cur retines?
SYRUS
Iam nunc haec non est tua.
CLITIPHO
Scio; apud patrem: at nunc interim.
SYRUS
Nihilo magis.
CLITIPHO
Sine.
SYRUS
Non sinam, inquam.
CLITIPHO
Quaeso, paulisper.
SYRUS
Veto.
CLITIPHO
Saltem salutare.
SYRUS
Abeas, si sapis.
CLITIPHO
Eo.
Quid istic?
380
SYRUS
Manebit.
CLITIPHO
O hominem felicem!
SYRUS
Ambula.
Heautontimorumenos. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.