CLINIA
Si mihi secundae res de amore meo essent, iamdudum, scio,
230
Venissent: sed vereor ne mulier me absente hic corrupta sit.
Concurrunt multae opiniones quae mihi animum exaugeant;
Occasio, locus, aetas, mater cuius sub imperio est mala;
Cui nihil iam praeter pretium dulce est.
CLITIPHO
Clinia.
CLINIA
Hei misero mihi!
CLITIPHO
Etiam caves ne videat forte hinc te a patre aliquis exiens?
235
CLINIA
Faciam: sed nescio quid profecto mihi animus praesagit mali.
CLITIPHO
Pergin istuc prius diiudicare quam scis quid veri siet?
CLINIA
Si nihil mali esset, iam hic adessent.
CLITIPHO
Iam aderunt.
CLINIA
Quando istuc erit?
CLITIPHO
Non cogitas hinc longule esse? et nosti mores mulierum:
Dum moliuntur, dum conantur, annus est.
240
CLINIA
O Clitipho,
Timeo.
CLITIPHO
Respira: eccum Dromonem cum Syro: una adsunt tibi.
Heautontimorumenos. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.