PAMPHILUS
Quis me vult? perii: pater est.
SIMO
Quid ais, omnium—?
CHREMES
Ah,
Rem potius ipsam dic, ac mitte male loqui.
SIMO
Quasi quicquam in hunc iam gravius dici possiet.
Ain tandem? civis Glycerium est?
875
PAMPHILUS
Ita praedicant.
SIMO
Ita praedicant! O ingentem confidentiam!
Num cogitat quid dicat? num facti piget?
Num eius color pudoris signum usquam indicat?
Adeo impotenti esse animo ut praeter civium
Morem atque legem et sui voluntatem patris
880
Tamen hanc habere studeat cum summo probro?
PAMPHILUS
Me miserum!
SIMO
Hem! modone id demum sensti Pamphile?
Olim istuc, olim, cum ita animum induxti tuum
Quod cuperes aliquo pacto efficiendum tibi,
Eodem die istuc verbum vere in te accidit.
885
Sed quid ego? cur me excrucio? cur me macero
Cur meam senectutem huius sollicito amentia? an
Ut pro huius peccatis ego supplicium sufferam?
Immo habeat; valeat; vivat cum illa.
PAMPHILUS
Mi pater.
SIMO
Quid
mi pater? quasi tu huius indigeas patris.
890
Domus, uxor, liberi inventi invito patre:
Adducti qui illam civem hinc dicant: viceris.
PAMPHILUS
Pater licetne pauca?
SIMO
Quid dices mihi?
CHREMES
Tamen Simo audi.
SIMO
Ego audiam? quid ego audiam
Chreme?
895
CHREMES
At tandem dicat sine.
SIMO
Age dicat; sino.
PAMPHILUS
Ego me amare hanc fateor: si id peccare est, fateor id quoque.
Tibi pater me dedo: quidvis oneris impone; impera.
Vis me uxorem ducere? hanc amittere? ut potero, feram.
Hoc modo te obsecro, ut ne credas a me allegatum hunc senem.
Sine me expurgem atque illum huc coram adducam.
900
SIMO
Adducas!
PAMPHILUS
Sine, pater.
CHREMES
Aequum postulat: da veniam.
PAMPHILUS
Sine te hoc exorem.
SIMO
Sino.
Quidvis cupio dum ne ab hoc me falli comperiar Chreme.
CHREMES
Pro peccato magno paulum supplici satis est patri.
Andria. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.