CRITO
Mitte orare: una harum quaevis causa me ut faciam monet;
Vel tu, vel quod verum est, vel quod ipsi cupio Glycerio.
905
CHREMES
Andrium ego Critonem video? certe is est.
CRITO
Salvus sis, Chreme.
CHREMES
Quid tu Athenas insolens?
CRITO
Evenit: sed hicine est Simo?
CHREMES
Hic.
SIMO
Men quaeris? eho tu Glycerium hinc civem esse ais?
CRITO
Tu negas?
SIMO
Itane huc paratus advenis?
CRITO
Qua de re?
SIMO
Rogas?
Tune impune haec facias? tune hic homines adolescentulos
910
Imperitos rerum, eductos libere, in fraudem illicis?
Sollicitando et pollicitando eorum animos lactas—?
CRITO
Sanusne es?
SIMO
Ac meretricios amores nuptiis conglutinas?
PAMPHILUS
Perii! metuo ut substet hospes.
CHREMES
Si Simo hunc noris satis,
Non ita arbitrere: bonus est hic vir.
915
SIMO
Hic vir sit bonus?
Itane attemperate venit hodie in ipsis nuptiis,
Ut veniret antehac nunquam? est vero huic credendum Chreme?
PAMPHILUS
Ni metuam patrem, habeo pro illa re illum quod moneam probe.
SIMO
Sycophanta.
CRITO
Hem!
CHREMES
Sic Crito est hic: mitte.
CRITO
Videat qui siet.
Si mihi pergit quae volt dicere, ea quae non volt audiet.
920
Ego istaec moveo, aut curo? non tu tuum malum aequo animo feres?
Nam ego quae dico vera an falsa audieris iam sciri potest.
Atticus quidam olim navi fracta apud Andrum eiectus est,
Et istaec una parva virgo: tum ille egens forte applicat
Primum ad Chrysidis patrem se.
925
SIMO
Fabulam inceptat.
CHREMES
Sine.
CRITO
Itane vero obturbat?
CHREMES
Perge.
CRITO
Tum is mihi cognatus fuit
Qui eum recepit. Ibi ego audivi ex illo sese esse Atticum.
Is ibi mortuus est.
CHREMES
Eius nomen?
CRITO
Nomen tam cito?
PAMPHILUS
Phania.
CHREMES
Hem, perii.
CRITO
Verum hercle opinor fuisse Phaniam: hoc certo scio
Rhamnusium se aiebat esse.
930
CHREMES
O Iupiter!
CRITO
Eadem haec Chreme
Multi alii in Andro tum audivere.
CHREMES
Utinam id sit quod spero. Eho, dic mihi,
Quid eam tum? suamne esse aibat?
CRITO
Non.
CHREMES
Cuiam igitur?
CRITO
Fratris filiam.
CHREMES
Certe mea est.
CRITO
Quid ais?
SIMO
Quid tu ais?
PAMPHILUS
Arrige aures Pamphile.
SIMO
Qui credis?
CHREMES
Phania ille frater meus fuit.
SIMO
Noram et scio.
CHREMES
Is hinc bellum fugiens, meque in Asiam persequens, proficiscitur.
935
Tum illam relinquere hic est veritus; postilla nunc primum audio
Quid illo sit factum.
PAMPHILUS
Vix sum apud me, ita animus commotus est metu,
Spe, gaudio, mirando hoc tanto tam repentino bono.
SIMO
Nae istam multimodis tuam inveniri gaudeo.
PAMPHILUS
Credo pater.
CHREMES
At mihi unus scrupulus etiam restat qui me male habet.
940
PAMPHILUS
Dignus es
Cum tua religione odium: nodum in scirpo quaeris.
CRITO
Quid istuc est?
CHREMES
Nomen non convenit.
CRITO
Fuit hercle huic aliud parvae.
CHREMES
Quid Crito?
Numquid meministi?
CRITO
Id quaero.
PAMPHILUS
Egone huius memoriam patiar meae
Voluptati obstare, cum egomet possim in hac re medicari mihi?
Non patiar. Heus Chreme quod quaeris, Pasibula est.
945
CRITO
Ipsa est.
CHREMES
Ea est.
PAMPHILUS
Ex ipsa millies audivi.
SIMO
Omnes nos gaudere hoc Chreme
Te credo credere.
CHREMES
Ita me Di ament, credo.
PAMPHILUS
Quid restat, pater?
SIMO
Iam dudum res reduxit me ipsa in gratiam.
PAMPHILUS
O lepidum patrem!
De uxore, ita ut possedi, nihil mutat Chremes.
CHREMES
Causa optima est,
Nisi quid pater ait aliud.
950
PAMPHILUS
Nempe.
SIMO
Id scilicet.
CHREMES
Dos Pamphile est
Decem talenta.
PAMPHILUS
Accipio.
CHREMES
Propero ad filiam. Eho mecum Crito:
Nam illam me credo haud nosse.
SIMO
Cur non illam huc transferri iubes?
PAMPHILUS
Recte admones. Davo ego istuc dedam iam negoti.
SIMO
Non potest.
PAMPHILUS
Qui non potest?
SIMO
Quia habet aliud magis ex sese et maius.
PAMPHILUS
Quidnam?
SIMO
Vinctus est.
PAMPHILUS
Pater non recte vinctus est.
955
SIMO
Haud ita iussi.
PAMPHILUS
Iube solvi obsecro.
SIMO
Age fiat.
PAMPHILUS
At matura.
SIMO
Eo intro.
PAMPHILUS
O faustum et felicem hunc diem!
Andria. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.