DAVUS
Animo nunc iam otioso esse impero—
CHREMES
Hem Davum tibi.
SIMO
Unde egreditur?
DAVUS
meo praesidio atque hospitis.
SIMO
Quid illud mali est?
DAVUS
Ego commodiorem hominem, adventum, tempus non vidi.
SIMO
Scelus,
Quem nam hic laudat?
845
DAVUS
Omnis res est iam in vado.
SIMO
Cesso alloqui?
DAVUS
Herus est: quid agam?
SIMO
O salve bone vir.
DAVUS
Ehem Simo! o noster Chreme!
Omnia apparata iam sunt intus.
SIMO
Curasti probe.
DAVUS
Ubi voles arcesse.
SIMO
Bene sane; id enimvero hinc nunc abest.
Etiam tu hoc respondes? quid istic tibi negoti est?
DAVUS
Mihine?
SIMO
Ita.
850
DAVUS
Mihine?
SIMO
Tibi ergo.
DAVUS
Modo introii.
SIMO
Quasi ego, quam dudum, rogem.
DAVUS
Cum tuo gnato una.
SIMO
Anne est intus Pamphilus? crucior miser.
Eho, non tu dixti esse inter eos inimicitias, carnufex?
DAVUS
Sunt.
SIMO
Cur igitur hic est?
CHREMES
Quid illum census? cum illa litigat.
DAVUS
Immo vero indignum Chreme iam facinus faxo ex me audias.
Nescio quis senex modo venit: ellum confidens, catus.
855
Quum faciem videas videtur esse quantivis preti.
Tristis severitas inest in vultu, atque in verbis fides.
SIMO
Quidnam apportas?
DAVUS
Nihil equidem nisi quod illum audivi dicere.
SIMO
Quid ait tandem?
DAVUS
Glycerium se scire civem esse Atticam.
SIMO
Hem,
Dromo, Dromo.
860
DAVUS
Quid est?
SIMO
Dromo.
DAVUS
Audi.
SIMO
Verbum si addideris. Dromo.
DAVUS
Audi, obsecro.
DROMO
Quid vis?
SIMO
Sublimem hunc intro rape, quantum potes.
DROMO
Quem?
SIMO
Davum.
DAVUS
Quamobrem?
SIMO
Quia libet: rape, inquam.
DAVUS
Quid feci?
SIMO
Rape.
DAVUS
Si quicquam invenies me mentitum, occidito.
SIMO
Nihil audio.
Ego iam te commotum reddam.
DAVUS
Tamen etsi hoc verum est?
SIMO
Tamen.
Cura asservandum vinctum: atque audin? quadrupedem constringito.
865
Age nunc iam: ego pol hodie, si vivo, tibi
Ostendam herum quid sit pericli fallere,
Et illi, patrem.
CHREMES
Ah, ne saevi tantopere.
SIMO
O Chreme,
Pietatem gnati! nonne te miseret mei;
Tantum laborem capere ob talem filium?
870
Age Pamphile, exi Pamphile: ecquid te pudet?
Andria. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.