PAMPHILUS
Ubi illic est scelus qui me perdidit?
DAVUS
Perii.
PAMPHILUS
Atque hoc confiteor mihi
Iure obtigisse; quandoquidem tam iners tam nulli consili
Sum. Servon fortunas meas me commisisse futili?
Ergo pretium ob stultitiam fero: sed inultum numquam id auferet.
610
DAVUS
Posthac incolumem sat scio fore me nunc si hoc devito malum.
PAMPHILUS
Nam quid ego nunc dicam patri? Negabon velle me modo
Qui sum pollicitus ducere? Qua fiducia id facere audeam?
Nec quid me nunc faciam scio.
DAVUS
Nec quid me; atque id ago sedulo.
Dicam aliquid iam inventurum ut huic malo aliquam producam moram.
615
PAMPHILUS
Ohe.
DAVUS
Visus sum.
PAMPHILUS
Ehodum bone vir quid ais? viden me consiliis tuis
Miserum impeditum esse?
DAVUS
At iam expediam.
PAMPHILUS
Expedies?
DAVUS
Certe Pamphile.
PAMPHILUS
Nempe ut modo.
DAVUS
Immo melius spero.
PAMPHILUS
Oh tibi ego ut credam furcifer?
Tu rem impeditam et perditam restituas? Hem quo fretus siem,
Qui me hodie ex tranquillissima re coniecisti in nuptias.
620
Annon dixi esse hoc futurum?
DAVUS
Dixti.
PAMPHILUS
Quid meritus?
DAVUS
Crucem.
Sed sine paululum ad me redeam: iam aliquid dispiciam.
PAMPHILUS
Hei mihi
Cum non habeo spatium ut de te sumam supplicium ut volo:
Namque hoc tempus praecavere mihi me haud te ulcisci sinit.
Andria. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.