CHARINUS
Hocine est credibile aut memorabile
625
Tanta vecordia innata cuiquam ut siet
Ut malis gaudeant atque ex incommodis
Alterius sua ut comparent commoda? ah
Idne est verum? immo id est genus hominum pessimum in
Denegando modo quis pudor paululum adest:
630
Post ubi tempus promissa iam perfici,
Tum coacti necessario se aperiunt,
Et timent: et tamen res premit denegare:
Ibi tum eorum impudentissima oratio est,
Quis tu es? quis mihi es? cur meam tibi? Heus,
635
Proximus sum egomet mihi. Attamen
Ubi fides,
Si roges, nihil pudet; hic ubi opus est
Non verentur: illic ubi nihil opus est ibi verentur.
Sed quid agam? adeamne ad eum, et cum eo iniuriam hanc expostulem?
Ingeram mala multa? Atque aliquis dicat,
Nihil promoveris.
640
Multum: molestus certe ei fuero: atque animo morem gessero.
PAMPHILUS
Charine et me et te imprudens, nisi quid Di respiciunt, perdidi.
CHARINUS
Itane imprudens? tandem inventa est causa: solvisti fidem.
PAMPHILUS
Quid tandem?
CHARINUS
Etiam nunc me ducere istis dictis postulas?
PAMPHILUS
Quid istuc est?
645
CHARINUS
Postquam me amare dixi complacita est tibi.
Heu me miserum qui tuum animum ex animo spectavi meo.
PAMPHILUS
Falsus es.
CHARINUS
Nonne tibi satis esse hoc visum solidum est gaudium,
Nisi me lactasses amantem et falsa spe produceres.
Habeas.
PAMPHILUS
Habeam? ah nescis quantis in malis verser miser;
Quantasque hic suis consiliis mihi confecit sollicitudines
650
Meus carnufex.
CHARINUS
Quid istuc tam mirum est de te si exemplum capit?
PAMPHILUS
Haud istuc dicas si cognoris vel me vel amorem meum.
CHARINUS
Scio: cum patre altercasti dudum: et is nunc propterea tibi
Succenset: nec te quivit hodie cogere illam ut duceres.
PAMPHILUS
Immo etiam, quo tu minus scis aerumnas meas,
655
Hae nuptiae non apparabantur mihi:
Nec postulabat nunc quisquam uxorem dare.
CHARINUS
Scio: tu coactus tua voluntate es.
PAMPHILUS
Mane:
Nondum scis.
CHARINUS
Scio equidem illam ducturum esse te.
PAMPHILUS
Cur me enicas? Hoc audi. Numquam destitit
660
Instare ut dicerem me esse ducturum patri;
Suadere, orare, usque adeo donec perpulit.
CHARINUS
Quis homo istuc?
PAMPHILUS
Davus.—
CHARINUS
Davus?
PAMPHILUS
interturbat.
CHARINUS
Quamobrem?
PAMPHILUS
Nescio:
Nisi mihi deos satis scio fuisse iratos qui eis auscultaverim.
CHARINUS
Factum hoc est Dave?
665
DAVUS
Factum.
CHARINUS
Hem, quid ais scelus?
At tibi Di dignum factis exitium duint.
Eho, dic mihi, si omnes hunc coniectum in nuptias
Inimici vellent quod nisi hoc consilium darent?
DAVUS
Deceptus sum at non defatigatus.
CHARINUS
Scio.
DAVUS
Hac non successit, alia aggrediemur via.
670
Nisi id putas, quia primo processit parum,
Non posse iam ad salutem converti hoc malum.
PAMPHILUS
Immo etiam: nam satis credo si advigilaveris
Ex unis geminas mihi conficies nuptias.
DAVUS
Ego Pamphile hoc tibi pro servitio debeo,
675
Conari manibus pedibus noctesque et dies;
Capitis periclum adire, dum prosim tibi:
Tuum est si quid praeter spem evenit mihi ignoscere.
Parum succedit quod ago: at facio sedulo.
Vel melius tute reperi, me missum face.
680
PAMPHILUS
Cupio: restitue in quem me accepisti locum.
DAVUS
Faciam.
PAMPHILUS
At iam hoc opus est.
DAVUS
Hem! sed, mane. Concrepuit a Glycerio ostium.
PAMPHILUS
Nihil ad te.
DAVUS
Quaero.
PAMPHILUS
Hem, nuncin demum?
DAVUS
At iam hoc tibi inventum dabo.
Andria. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.