DAVUS
Ad te ibam.
SIMO
Quidnam est?
DAVUS
Cur uxor non accersitur? iam advesperascit.
SIMO
Audin tu illum?
Ego dudum non nihil veritus sum Dave abs te, ne faceres idem
Quod vulgus servorum solet dolis ut me deluderes
Propterea quod amat filius.
DAVUS
Egone istuc facerem?
SIMO
Credidi:
Idque adeo metuens vos celavi quod nunc dicam.
585
DAVUS
Quid?
SIMO
Scies:
Nam propemodum habeo iam fidem.
DAVUS
Tandem cognosti qui siem?
SIMO
Non fuerant nuptiae futurae.
DAVUS
Quid? non?
SIMO
Sed ea gratia
Simulavi vos ut pertentarem.
DAVUS
Quid ais?
SIMO
Sic res est.
DAVUS
Vide,
Numquam istuc ego quivi intellegere. Vah consilium callidum.
SIMO
Hoc audi: ut hinc te introire iussi opportune hic fit mihi obviam.
590
DAVUS
Hem,
Numnam periimus?
SIMO
Narro huic quae tu dudum narrasti mihi.
DAVUS
Quidnam audio?
SIMO
Gnatam ut det oro, vixque id exoro.
DAVUS
Occidi.
SIMO
Hem,
Quid dixisti?
DAVUS
Optime inquam factum.
SIMO
Nunc per hunc nulla est mora.
CHARINUS
Domum modo ibo: ut apparentur dicam: atque huc renuntio.
SIMO
Nunc te oro Dave quoniam solus mihi effecisti has nuptias—
595
DAVUS
Ego vero solus.
SIMO
corrigere mihi gnatum porro enitere.
DAVUS
Faciam hercle sedulo.
SIMO
Potes nunc dum animus irritatus est.
DAVUS
Quiescas.
SIMO
Age igitur ubi nunc est ipsus?
DAVUS
Mirum ni domi est.
SIMO
Ibo ad eum: atque eadem haec tibi quae dixi dicam itidem illi.
DAVUS
Nullus sum.
Quid causae est quin hinc in pistrinum recta proficiscar via?
600
Nihil est preci loci relictum; iam perturbavi omnia:
Herum fefelli; in nuptias conieci herilem filium;
Feci hodie ut fierent insperante hoc atque invito Pamphilo. Hem
Astutias! quod si quiessem nihil evenisset mali.
Sed eccum video ipsum: occidi.
605
Utinam mihi esset aliquid hic quo me nunc praecipitem darem.
Andria. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.