SIMO
Iubeo Chremetem.
CHARINUS
O, te ipsum quaerebam.
SIMO
Et ego te.
CHARINUS
Optato advenis.
Aliquot me adiere ex te auditum qui aiebant hodie filiam
Meam nubere tuo gnato: id viso tune an illi insaniant.
535
SIMO
Ausculta paucis: et quid ego te velim et tu quod quaeris scies.
CHARINUS
Ausculto: loquere quid velis.
SIMO
Per te deos oro et nostram amicitiam Chreme
Quae incepta a parvis cum aetate accrevit simul,
Perque unicam gnatam tuam et gnatum meum,
540
Cuius tibi potestas summa servandi datur,
Ut me adiuves in hac re, atque ita ut nuptiae
Fuerant futurae fiant.
CHARINUS
Ah ne me obsecra:
Quasi hoc te orando a me impetrare oporteat.
Alium esse censes nunc me atque olim cum dabam?
545
Si in rem est utrique ut fiant, arcessi iube.
Sed si ex ea re plus mali est quam commodi
Utrique, id oro te in commune ut consulas,
Quasi illa tua sit, Pamphilique ego sim pater.
SIMO
Immo ita volo itaque postulo ut fiat Chreme:
550
Neque postulem abs te nisi ipsa res moneat.
CHARINUS
Quid est?
SIMO
Irae sunt inter Glycerium et gnatum.
CHARINUS
Audio.
SIMO
Ita magnae ut sperem posse avelli.
CHARINUS
Fabulae.
SIMO
Profecto sic est.
CHARINUS
Sic hercle ut dicam tibi:
Amantium irae amoris integratio est.
555
SIMO
Hem, id te oro ut ante eamus dum tempus datur,
Dumque eius libido occlusa est contumeliis,
Prius quam harum scelera et lacrimae confictae dolis
Reducunt animum aegrotum ad misericordiam:
Uxorem demus: spero consuetudine et
560
Coniugio liberali devinctum Chreme
Dein facile ex illis sese emersurum malis.
CHARINUS
Tibi ita hoc videtur: at ego non posse arbitror
Neque illum hanc perpetuo habere, neque me perpeti.
SIMO
Qui scis ergo istuc nisi periclum feceris?
565
CHARINUS
At istuc periclum in filia fieri grave est.
SIMO
Nempe incommoditas denique huc omnis redit:
Si eveniat quod Di prohibeant, discessio.
At si corrigitur, quot commoditates vide:
Principio amico filium restitueris;
570
Tibi generum firmum et filiae invenias virum.
CHARINUS
Quid istic? si ita istuc animum induxti esse utile,
Nolo tibi ullum commodum in me claudier.
SIMO
Merito te semper maximi feci Chreme.
CHARINUS
Sed quid ais?
575
SIMO
Quid?
CHARINUS
Qui scis eos nunc discordare inter se?
SIMO
Ipsus mihi Davus qui intimus est eorum consiliis dixit;
Et is mihi suadet nuptias quantum queam ut maturem.
Num censes faceret filium nisi sciret eadem haec velle?
Tute adeo iam eius verba audies. Heus evocate huc Davum.
Atque eccum: video ipsum foras exire.
580
Andria. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.