Stratophanes
Ego minam auri fero supplicium † damnis ad amicam meam:
ut illud acceptum sit, prius quod perdidi, hoc addam insuper.
sed quid video? eram atque ancillam ante aedis. adeundae haec mihi.
895
quid hic vos agitis?
Phronesivm
Ne me appella
quaeso.
Stratophanes
Aha nimium saeviter.
Phronesivm
Potine ut mihi molestus ne sis?
Stratophanes
Ecquid, Astaphium, litiumst?
Astaphivm
Merito ecastor tibi succenset.
Phronesivm
Egon, atque isti etiam parum
male volo.
Stratophanes
Ego, mea voluptas, si quid peccavi prius,
supplicium ad te hanc mínam fero auri. si minus crédis, respice.
900
Phronesivm
Manus vetat prius quám penes sese habeat quicquam credere.
puero opust cibo, opus est matri autem,
opus est quae puerum lavit,
opus nutrici, lact ut habeat, veteris vini largiter
ut dies noctesque potet, ópust ligno, opust carbonibus,
fasciis opus est, pulvinis, cunis, incunabulis,
905
oleo
opust, opus est farina, porro opus est totum diem:
numquam hoc uno die efficiatur opus, quin opus semper siet;
non enim póssunt militares pueri † etauio exducier.
Stratophanes
Respice ergo, áccipe hoc, qui ístuc efficias opus.
Phronesivm
Cedo, quamquam parum est.
910
Stratophanes
Addam etiam unam minam istuc post.
Phronesivm
Parumst.
Stratophanes
Tuo arbitratu quod iubebis dabitur. da nunc savium.
Phronesivm
Mitte me, inquam,
odiosu's
odiosus es.
Stratophanes
Nil fit, non amor, teritur dies.
plus decem pondo † moris pauxillisper perdidi.
Phronesivm
Accipe hoc atque auferto intro.
Strabax
Vbi mea amicast gentium?
neque ruri neque hic óperis quicquam facio, corrumpor situ,
915
ita miser cubando in lecto hic expectando obdurui.
sed eccam video. heús amica, quid agis?
mille.
Stratophanes
Quis illic
est homo?
Phronesivm
Quém ego ecastor mage amo quam te.
Stratophanes
Quam me? quo modo?
Phronesivm
Hoc modo, ut molestus ne sis.
Stratophanes
Iam
ne abis, postquam aurum habes?
Phronesivm
Condidi intro quod dedisti.
920
Strabax
Ades, amica, te adloquor.
Phronesivm
At ego ad te ibam, mea delicia.
Strabax
Hercle vero serio,
quamquam ego tibi videor stultus, gaudere aliqui me volo;
nam quamquam tu es bella, malo tuo, nisi ego aliqui gaudeo.
Phronesivm
Vin te amplectar, savium dem?
Strabax
Quidvis face
qui gaudeam.
Stratophanes
Meosne ante oculos ego illam patiar alios amplexarier?
925
mortuom hercle me hodie satiust. apstine hoc, mulier, manum,
nisi si te mea manu † ui in machaera et hunc vis mori.
Phronesivm
Nil halapari satiust, miles, si te amari postulas;
auro, hau ferro deterrere potes,
hunc né amem, Stratophanes.
Stratophanes
Qui, malum, bella aut faceta es, quaé ames hominem isti modi?
930
Phronesivm
Venitne in méntem tibi quod verbum in cavea dixit histrio:
omnes homines ad suom quaestum callent et fastidiunt.
Stratophanes
Huncine hominem te amplexari tam horridum ac tam squalidum?
Phronesivm
Quamquam hic squalet, quam
quam hic horret, scitus
et bellust mihi.
Stratophanes
Dedin ego aurum—
935
Phronesivm
Mihi? dedisti filio cibaria.
nunc, si hanc tecum esse speras, alia opust auri mina.
Strabax
Malam rem is et magnam magno opere, serva tibi viaticum.
Stratophanes
Quid isti debes?
Phronesivm
Tria.
Stratophanes
Quae tria nam?
Phronesivm
Vnguenta, noctem, savium.
Stratophanes
Par pari respondet. verum nunc saltem,
etsi
istunc amas,
dan tu mihi de tuis deliciis † sum quicquid pauxillulum?
940
Phronesivm
Quid id, amabo, est quod dem? dic tum super feri†
†capas dicit auaui consultam istuc mihi homo†
cave faxis volnus tibi iam cui sunt dentes ferrei.
Strabax
Volgo ad se omnis intromittit.
Stratophanes
Abstine istac tu manum.
Strabax
Iam hercle cum magno
malo tu vapula vir strenuos.
945
Stratophanes
Dedi ego huic aurum.
Strabax
Át ego argentum.
Stratophanes
†eat apale puram.
Strabax
At ego oves et lanam, et alia multa quae poscet dabo.
meliust te minis certare mecum quam minaciis.
Phronesivm
Lepidu's
lepidus es ecastor mortalis, mi Strabax, perge obsecro.
Astaphivm
Stultus atque insanus damnis certant: nos salvae sumus.
950
Stratophanes
Age prior prompta aliquid.
Strabax
Immo tu prior perde et peri.
Stratophanes
Em tibi talentum argenti. †Philippices est, tene tibi.
Phronesivm
Tanto melior, noster esto—sed de vostro vivito.
Stratophanes
Vbi est quod tu das? solve zonam, provocator. quid times?
Strabax
Tu
peregrinu's
peregrinus es, hic
ego habito: non cum zona ego ambulo:
955
pecua ad hanc collo in crumina ego obligata defero.
quid dedi! ut discinxi hominem.
Strabax
Immo ego vero, qui dedi.
Phronesivm
I intro, amabo, i, tú eris mecum;
tum tu eris mecum quidem.
Stratophanes
Quid tu? quid ais? cum hocin
eris? ego
ero posterior,
qui dedi?
Phronesivm
Tu dedisti iam,
hic daturust: ictuc habeo, hoc expeto.
960
verum utrique mos geratur amborum ex sententia.
Stratophanes
Fiat. ut rem gnatam video, hoc accipiundumst quod datur.
Strabax
Meum quidem te lectum certe óccupare non sinam.
Phronesivm
Lepide ecastor aucupavi atque ex mea sententia,
meamque ut rem video bene gestam, vostram rursum bene geram:
965
†romabo si quis animatust facere, faciat ut sciam.
Veneris causa adplaudite: eius haec in tutelast fabula.
spectatores, bene valete, plaudite atque exurgite.
Truculentus. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.