Phronesivm
Blitea et luteast meretrix nisi quae sapit in vino ad rem suam;
si alia membra vino madeant, cor sit saltem sobrium.
855
nam mihi dividiaest,
in tonstricem meam sic convictam male.
ea dixit, eum Diniarchi puerum inventum filium.
ubi id audivi, quám
ego propere potui egressa huc sum foras.
Diniarchvs
Lubet adire quam penes est mea omnis res et liberi.
Phronesivm
Video eccum qui suis tutorem med optavit liberis.
Diniarchvs
Mulier, ad
te sum profectus.
860
Phronesivm
Quid agitur, voluptas mea?
Diniarchvs
Non voluptas, aufer nugas, nil ego nunc de istac re ago.
Phronesivm
Scio mecastor quid velis ét quid postules et quid petas:
me videre vis,
et me te a me ire postulas, puerum petis.
Diniarchvs
Di immortales, ut planiloqua est, paucis ut rem ipsam attigit.
Phronesivm
Scio equidem sponsam tibi esse et filium ex sponsa tua
865
et tibi uxorem ducendam,
iam esse alibi iám animum tuom
et
me quasi pro derelicta: scio,
abituru's
abiturus es. sed tamen
cogitato, mus pusillus quam sit sapiens bestia,
aetatem qui non cubili
uni umquam committit suam,
quin, si unum obsideatur, aliud
iam perfugium
elegerit.
870
Diniarchvs
Otium ubi erit, de istis rebus tum amplius tecum loquar.
nunc puerum redde.
Phronesivm
Immo amabo ut hos dies aliquos sinas
eum esse apud me.
Diniarchvs
Minime.
Phronesivm
Amabo.
Diniarchvs
Quid opus
est?
Phronesivm
In rem meam
est.
triduom hoc saltem, dum áliquo miles circumducitur,
sine me habere: siquidem habebo, tibi quoque etiam proderit;
875
si auferes
puerum, a milite omnis
tum mihi spes animam efflaverit.
Diniarchvs
Factum cupio, nam nefacere si velim, non est locus;
nunc puero utere et procura, quando quor cures habes.
Phronesivm
Multum amo te ób istam rem mecastor. ubi domi metues malum,
fugito huc ad me: saltem amicus mi esto † manubinarius.
880
Diniarchvs
Bene vale, Phronesium.
Phronesivm
An non etiam tuom oculum vocas?
Diniarchvs
Id quoque interim † futatim nomen commemorabitur.
numquid vis?
Phronesivm
Fac valeas.
Diniarchvs
Operae ubi mi erit, ad te venero.—
Phronesivm
Ille quidem hinc abiit, abscessit. dicere hic quidvis licet.
verum est verbum quod memoratur: ubi amici ibidem
sunt opes.
885
propter hunc spes etiamst hodie † tantum iri militem;
quém ego ecastor mage amo quam me, dum id quod cupio inde aufero.
quae cum multum abstulimus, hau multum
eius apparet quod datum est:
ita sunt gloriae meretricum.
Astaphivm
Áha tace.
Phronesivm
Quid est, obsecro?
Astaphivm
Pater adest pueri.
890
Phronesivm
Sine eumpse adire huc. sine, si is est modo.
Astaphivm
Ipsus est.
Phronesivm
Sine eumpse adire, ut cupit, ad me.
Astaphivm
Rectam tenet.
Phronesivm
Ne istum ecastor hodie aspiciam confectum fallaciis.
Truculentus. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.