Callicles
Egon tibi male dícam tibique aut male velim? ut animus meust,
775
propemodum expertae estis, quam ego sim mitis tranquillusque homo.
rogitavi ego vos verberatas ambas pendentis simul;
commemini, quo quicque pacto sitis confessae scio;
hic nunc volo scire eodem pacton sine malo fateamini.
quamquam vos colubrino ingenio ambae estis, edico prius,
780
ne duplicis habeatis linguas, ne ego bilinguis vos necem,
nisi si ad tintinnaculos voltis vos educi viros.
Ancilla
Vis subigit verum fateri, ita lora laedunt bracchia.
Callicles
At si verum mi eritis fassae, vinclis exsolvemini.
Diniarchvs
Etiamnum quid sit negoti, falsus incertusque sum,
785
nisi quia timeo tamen, egomet
quia quod peccavi scio.
Callicles
Omnium primum diversae state—em sic, istuc volo;
neve inter vos significetis, ego ero paries. loquere tu.
Ancilla
Quid loquar?
Callicles
Quid puero factumst, mea quem peperit filia,
meo nepote? capita rerum
ede expedite.
790
Ancilla
Istae dedi.
Callicles
Iam tace. accepistin puerum tú ab hac?
Tonstrix
Accepi.
Callicles
Tace.
nil moror praeterea. satis es fassa.
Tonstrix
Infitias non eo.
Callicles
Iam livorem verbo scapulis istoc concinnas tuis.
conveniunt adhuc utriusque verba.
Diniarchvs
Vae misero mihi,
mea nunc facinora aperiuntur, clam quae speravi fore.
795
Callicles
Loquere tu. qui dare te huic puerum iussit?
Ancilla
Era maior mea.
Callicles
Quid tu, cur eum accepisti?
Tonstrix
Era med oravit minor,
puer ut
sibi ferretur eaque ut celarentur omnia.
Callicles
Loquere tu. quid eo fecisti puero?
Tonstrix
Ad meam eram detuli.
Callicles
Quid eo puero tua era fecit?
800
Tonstrix
Erae meae extemplo dedit.
Callicles
Quoi, malum, erae?
Ancilla
Duae sunt istae.
Callicles
Cave tu nisi quod te rogo.
ex te exquiro.
Tonstrix
Mater, inquam, filiae dono dedit.
Callicles
Plus quam dudum
inqua loquere.
Tonstrix
Plus tu rogitas.
Callicles
Responde ocius:
quid illa cui donatus
puer est?
Tonstrix
Supposivit.
Callicles
Cui?
Tonstrix
Sibi.
Callicles
Pro filiolon?
805
Tonstrix
Pro filiolo.
Callicles
Di, obsecro vostram fidem,
ut facilius alia quam alia eundem puerum unum parit:
haec labore alieno puerum peperit sine doloribus.
puer quidem beatust: matres duás habet et avias duas:
iam metuo, patres quot fuerint. vide sis facinus muliebre.
Ancilla
Magis pol haec malitia pertinét ad viros quam ad mulieres:
810
vir illam, non mulier praegnatem fecit.
Callicles
Idem ego istuc scio.
tu bona ei custos fuisti.
Ancilla
Plus potest qui plus valet.
vir erat, plus valebat: vicit, quod petebat abstulit.
Callicles
Et tibi quidem hercle ídem attulit magnum malum.
Ancilla
Idem istuc ipsa, etsi tu taceas, reapse experta intellego.
815
Callicles
Numquam te facere hodie quivi, ut is quis esset diceres.
Ancilla
Tacui adhuc: nunc
non tacebo, quando adest nec se indicat.
Diniarchvs
Lapideus sum, commovere me miser non audeo.
res palam omnis est, meo illic nunc sunt capiti comitia.
meum illuc facinus, mea stultitia est. timeo, quam mox nominer.
820
Callicles
Loquere, filiam meam quis integram stupraverit.
Ancilla
Video ego té, propter male facta qui es patronus parieti.
Diniarchvs
Neque vivos neque mortuos sum, ne
que quid nunc faciam scio,
neque ut hinc abeam neque ut hunc adeam scio, timore torpeo.
Callicles
Dicin an non?
825
Ancilla
Diniarchus, quoi illam prius desponderas.
Callicles
Vbi is homost quem dicis?
Diniarchvs
Adsum, Callicles. per tua obsecro
genua te, ut istuc insipienter factum sapienter feras,
mihique ignoscas quod animi impos vini vitio fecerim.
Callicles
Non placet
qui in mutum culpam confert,
qui non quit loqui.
nam vinum si fabulari possit, se defenderet.
830
non vinum
viris moderari, sed viri vino solent,
qui quidem probi sunt; verum qui improbust si quasi bibit
sive adeo caret temeto, tamen ab ingenio improbust.
Diniarchvs
Scio equidem quae nolo multa mi audienda ob noxiam.
ego tibi me obnoxium esse fateor culpae compotem.
835
Ancilla
Callicles, vide in quaéstione ne facias iniuriam:
reus solutus causam dicit, testis vinctos attines.
Callicles
Solvite istas. agite, abite tu domum et tu autem domum.
eloquere haec erae tu: puerum reddat, si quis eum petat.
eamus tu in ius.
840
Diniarchvs
Quid vis in ius me ire? tu es praetor mihi.
verum te obsecro, ut tuam gnatam des mi uxorem, Callicles.
Callicles
Eundem pol te iudicasse qui admisti eam rem intellego.
nam haud mansisti, dum ego darem illam: tute sumpsisti tibi.
nunc habeas ut
nactu's
nactus es. verum hoc ego te multabo bolo:
sex talenta magna dotis demam pro ista inscitia.
845
Diniarchvs
Bene agis mecum.
Callicles
Filium istinc tuom te meliust repetere.
ceterum uxorem quam primum potest abduce ex aedibus.
ego abeo. iam illi remittam nuntium adfini meo,
dicam ut aliam condicionem filio inveniat suo.—
Diniarchvs
At ego ab hac puerum reposcam, ne mox infitias eat;
850
nihil est, nám eapse ultro ut factumst fecit omnem rem palam.
sed nimium pol opportune éccam eapse egreditur foras.
ne ista stimulum longum habet, quae usque illinc cor pungit meum.
Truculentus. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.