Antipho
Íta me di bene amént measque mihi
bene servassint filias,
505
ut mihi volup est, Pamphilippe, quia vos in patriam domum
rediisse video bene gesta re ambos, te et fratrem tuom.
Pamphilippvs
Satis abs te accipiam, nisi videam mihi te amicum esse, Antipho;
nunc quia té amicum mihi experior esse, credetur tibi.
Antipho
Vocem ego te ad me ad cenam, frater tuos ni dixisset mihi,
510
te apud se cenaturum esse hodie, quom me ad se ad cenam vocat.
et magis pár fuerat me vobis dare cenam advenientibus,
quam me ad illúm promittere, nisi nollem ei advorsarier.
nunc me gratiam abs te inire verbis nil desidero:
cras apud me éritis et tu et ille cum vostris uxoribus.
515
Pamphilippvs
At apud mé perendie. nam ille heri me iam vocaverat
in hunc diem. sed satin ego tecum pacificatus sum, Antipho?
Antipho
Quando ita rem gessistis ut vos velle amicosque addecet,
pax commersque est vobis mecum. nam hoc tu facito ut cogites:
ut cuique homini res paratast, périnde amicis utitur:
520
si res firma,
item fírmi amici sunt; sin res laxe labat,
itidem amici conlabascunt: res amicos invenit.
Epignomvs
Iam redeo. nimiast voluptas, ubi diu afueris domo,
domum ubi rédieris, sí tibi nullast aegritudo animo obviam.
nam ita me absente familiarem rem uxor curavit meam,
525
omnium me éxilem atque inanem fecit aegritudinum.
sed eccum fratrem Pamphilippum, incedit cum socero suo.
Pamphilippvs
Quid agitur, Epignome?
Epignomvs
Quid tu? quam dudum in portum venis?
Pamphilippvs
Hau longissume.
Epignomvs
Postilla iam iste est tranquillus tibi?
Antipho
Magis quam mare quo ambo estis vecti.
530
Epignomvs
Facis ut alias res soles.
hodiene exoneramus navem, frater?
Pamphilippvs
Clementer volo.
nos potius oneremus nosmet vícissatim voluptátibus.
quam mox coctast cena? inpransus ego sum.
Epignomvs
Abi intro ad me et lava.
Pamphilippvs
Deos salutatum atque uxorem módo intro devortor domum;
haec si ita ut volo conficio, continuo ad te transeo.
535
Epignomvs
Apud nos eccillam festinat cum sorore uxor tua.
Pamphilippvs
Optumest, iam istoc morai minus erit. iam ego apud te ero.
Antipho
Prius quam abis, praesente ted huic apologum agere unum volo.
Pamphilippvs
Maxume.
Antipho
Fuit olim, quasi ego sum, senex; ei filiae
duae erant, quasi nunc meae sunt; eae erant duobus nuptae fratribus,
540
quasi nunc meae sunt vobis.
Epignomvs
Miror quo evasurust apologus.
Antipho
Erant minori illi adulescenti fidicina et tibicina,
peregre advexerat, quasi nunc tu; sed ille erat caeleps senex,
quasi ego nunc sum.
Epignomvs
Perge porro. praesens hic quidem est apologus.
Antipho
Deinde senex ille illi dixit, cuius erat tibicina,
545
quasi ego nunc tibi dico:
Epignomvs
Ausculto atque animum advorto sedulo.
Antipho
“Ego tibi meam filiam, bene quicum cubitares, dedi:
nunc mihi reddi ego aequom esse abs te quicum cubitem censeo.”
Epignomvs
Quis istuc dicit? an ille quasi tu?
Antipho
Quasi ego nunc dico tibi.
Immo duas dabo, inquit ille adulescens “una si parumst;
550
et si duarum paenitebit,” inquit
addentur duae.
Epignomvs
Quis istuc quaeso? an ille quasi ego?
Antipho
Is ipse quasi tu.
tum senex
ille quasi ego:
si vis, inquit “quattuor sane dato,
dúm equidem hercle quod edint addas, meum ne contruncent cibum.”
Epignomvs
Videlicet parcum illum fuisse senem, qui
illi istaec dixerit,
555
quóm ille, illi qui pollicetur, eum cibum poposcerit.
Antipho
Videlicet non fuisse illum aequom ádulescentem, qui ilico
ubi ille poscit denegavit dare se granum tritici.
hercle qui aequom postulabat ille senex, quando quidem
filiae illae dederat dotem, accipere pro tibicina.
560
Epignomvs
Hercle ille quidem certo adulescens docte vorsutus fuit,
qui seni illi concubinam dare dotatam noluit.
Antipho
Senex quidem voluit, si posset, indipisci de cibo;
quia nequit, qua lege licuit velle dixit fieri.
fiat ille inquít adulescens.
facis benigne inquit senex.
565
habeon rem pactam? inquit.
faciam ita inquit
ut fieri voles.
sed ego ibo intro et gratulabor vostrum adventum filiis.
poste ibo lautum ín pyelum, ibi fovebo sénectutem meam.
post ubi lavero, otiosus vos opperiar accubans.—
Pamphilippvs
Graphicum mortalem Antiphonem, ut apologum fecit quam fabre.
570
Epignomvs
Etiam nunc scelestus
se esse ducit pro adulescentulo.
dabitur homini amica, noctu quae in lecto occentet senem;
namque edepol aliud quidem illi quid amica opus sit nescio.
Pamphilippvs
Sed quid agit parasitus noster Gelasimus? etiam valet?
Epignomvs
Vidi edepol hominem haud perdudum.
575
Pamphilippvs
Quid agit?
Epignomvs
Quod famelicus.
Pamphilippvs
Quin vocavisti hominem ad cenam?
Epignomvs
Ne quid advéniens perderem.
atque eccum tibi lúpum in sermone: praesens esuriens adest.
Pamphilippvs
Ludificemur hominem.
Epignomvs
Capti consili memorem mones.
Stichus. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.