Gelasimvs
Libros inspexi; tam confido quam potis,
me meum optenturum regem ridiculis meis.
455
nunc interviso, iamne a portu advenerit,
ut eum ádvenientem meis dictis deleniam.
Epignomvs
Hic quidém Gelasimus est parasitus, qui venit.
Gelasimvs
Auspicio hodie óptumo exivi foras:
mustela murem ábstulit praeter pedes;
460
cum strena óbscaevavit; spectatum hoc mihist.
nam ut illa vitam repperit hodie sibi,
item me spero facturum: augurium hac facit.
Epignómus hic quidemst qui ástat. ibo atque adloquar.
o Épignome, ut ego nunc te conspicio libens,
465
ut prae laetitia lacrimae prosiliunt mihi.
valuistin usque?
Epignomvs
Sustentatumst sedulo.
Gelasimvs
Propino tibi salutem plenis faucibus.
Epignomvs
Bene atque amice dicis. di dent quae velis.
Gelasimvs
Cenem illi apud te, quoniam salvos advenis.
Epignomvs
Locatast opera nunc quidem; tam gratiast.
Gelasimvs
Promitte.
Epignomvs
Certumst.
Gelasimvs
Sic face inquam.
Epignomvs
Certa res.
Gelasimvs
Lubente me hercle facies.
Epignomvs
Idem ego istuc scio.
quando usus veniet, fiet.
475
Gelasimvs
Nunc ergo usus est.
Epignomvs
Non edepol possum.
Gelasimvs
Quid gravare? censeas.
nescio quid vero hábeo in mundo.
Epignomvs
I modo,
alium convivam quaerito tibi in hunc diem.
Gelasimvs
Quin tu promittis?
Epignomvs
Non graver, si possiem.
Gelasimvs
Vnum quidem hercle certo promitto tibi:
480
libens accipiam certo, si promiseris.
Epignomvs
Valeas.
Gelasimvs
Certumnest?
Epignomvs
Certum. cenabo domi.
Gelasimvs
Quando quidem tu ad me non vis promittere
sed—quoniam nil processit hac, ego ivero
apertiore magis via; ita plane loquar:
485
vin ad te ad cenam veniam?
Epignomvs
Si possim, velim;
verum hic apud me cenant alieni novem.
Gelasimvs
Hau postulo equidem med in lecto accumbere:
scis tu me esse unisubselli virum.
Epignomvs
At ei óratores sunt popli, summi viri;
490
Ambracia veniunt huc legati publice.
Gelasimvs
Ergo oratores populi, summates viri,
summi accubent, ego infimatis infimus.
Epignomvs
Haud aequomst te inter oratores accipi.
Gelasimvs
Equidem hercle orator sum, sed procedit parum.
495
Epignomvs
Cras de reliquiis nos volo. multum vale.—
Gelasimvs
Perii hercle vero plane, nihil obnoxie.
uno Gelasimo minus est quam dudum fuit.
certumst mustelae posthac numquam credere,
nam incertiorem nullam novi bestiam;
500
quaen eapse deciens in die mutat locum,
ea ego auspicavi ín re capitali mea?
certumst amicos convocare, ut consulam
qua lege nunc med essurire oporteat.—
Stichus. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.