Epignomvs
Quom bene re gesta salvos convortor domum,
Neptuno grates habeo et Tempestatibus;
simul Mercurio, qui me in mercimoniis
iuvit lucrisque quadruplicavit rem meam.
405
olim quos abiens adfeci aegrimonia,
eos núnc laetantis faciam ádventu meo.
nam iam Antiphonem conveni adfinem meum
cumque eo reveni ex inimicitia in gratiam.
videte, quaeso, quid potest pecunia:
410
quoniam bene gesta re rediisse me videt
magnasque adportavisse divitias domum,
sine advocatis ibidem in cercuro in stega
in amicitiam atque in gratiam convortimus.
et is hodie apud me cenat et frater meus;
415
nam heri ambo in uno portu fuimus, sed mea
hodie solutast navis aliquanto prius.
age abdúce hasce intro, quas mecum adduxi, Stiche.
Stichvs
Ere, sí ego taceam seu loquar, scio scire te
quam multas tecum miserias mulcaverim.
420
nunc hunc diem unum ex illis multis miseriis
volo mé eleutheria capere advenientem domum.
Epignomvs
Et ius et aequom postulas: sumas, Stiche.
in hunc diem te nil moror; abi quo lubet.
cadum tibi veteris vini propino.
425
Stichvs
Papae,
ducam hodie amicam.
Epignomvs
Vel decem, dum de tuo.
Stichvs
Quid? hoc etiam unum?
Epignomvs
Quid id autem unumst? expedi.
Stichvs
Ad cenam ibone?
Epignomvs
Si
vocatu's
vocatus es, censeo.
Stichvs
Sic hoc placet; rogatu necne, nil moror.
Epignomvs
Vbi cenas hodie?
430
Stichvs
Sic hanc rationem institi:
amicam ego habeo Stephanium hinc ex proxumo,
tui frátris ancillam: eo condixi in symbolam
ad cenam, ad eius consérvom Sangarinum Syrum.
eademst amica ambobus, rivales sumus.
Epignomvs
Age abduce hasce intro. hunc tibi dedo diem.
435
Stichvs
Meam culpam habeto, nisi probe excruciavero.
iam hercle ego per hortum ad amicam transibo meam
mi hanc occupatum noctem; eadem symbolam
dabo et iubebo ad Sangarinum cenam coqui.
aut egomet ibo atque opsonabo opsonium.
440
Sangarinus scio iam hic aderit cum domino suo,
servos homo, qui nisi temperi ad cenam meat,
advorsitores pol cum verberibus decet
dari, uti eum verberabundi adducant domum.
parata res faciam ut sit. egomet me moror.
445
atque id ne vos miremini, hominis servolos
potare, amare atque ad cenam condicere:
licet haec Athenis nobis. sed quom cogito,
potius quam invidiam inveniam, est etiam hic ostium
aliud posticum nostrarum harunc aedium:
450
posticam partem magis utuntur aedium
ea ibo opsonatum, eadem referam opsonium:
per hortum utroque commeatus continet.
ite hac secundum vos me. ego hunc lacero diem.—
Stichus. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.