Panegyris
Quisnam, ópsecro, has frangit fóres? ubi est?
tun haéc facis? tun mihi huc hóstis venis?
Gelasimvs
Salvé, tuo arcessitú venio huc.
Panegyris
Ean grátia fores effríngis?
Gelasimvs
Tuos ínclama, tui délinquont: ego quíd me velles vísebam;
nam mé quidem harum míserebat.
Pinacivm
Ergo aúxilium properé latumst.
Panegyris
Quisnam híc loquitur tam própe nos?
330
Pinacivm
Pinacium.
Panegyris
Úbi is est?
Pinacivm
Réspice ad me et relínque egentem párasitum, Panégyris.
Panegyris
Pinacium.
Pinacivm
Istuc indiderunt nomen maiores mihi.
Panegyris
Quid agis?
Pinacivm
Quid agam rogitas?
Panegyris
Quidni rogitem?
Pinacivm
Quid mecum est tibi?
Panegyris
Mein fastidis, propudiose? eloquere propere, Pinacium.
Pinacivm
Iube me omittere igitur hos, qui retinent.
335
Panegyris
Qui retinent?
Pinacivm
Rogas?
omnia membra lassitudo mihi tenet.
Panegyris
Linguam quidem
sat scio tibi non tenere.
Pinacivm
Ita celeri curriculo fui
propere a portu, tui honoris causa.
Panegyris
Ecquid adportas boni?
Pinacivm
Nimio † inparti multo tanto plus quam speras.
Panegyris
Salva sum.
Pinacivm
At ego perii, quoi medullam lassitudo perbibit.
340
Gelasimvs
Quid ego, quoi misero medullam ventris percepit fames.
Panegyris
Ecquem convenisti?
Pinacivm
Multos.
Panegyris
At virum?
Pinacivm
Equidem plurimos:
verum ex multis nequiorem nullum quám hic est.
Gelasimvs
Quo modo?
iam dudum ego ístum patior dicere iniuste mihi.
praeterhac si me inritassis—
345
Pinacivm
Edepol essuries male.
Gelasimvs
Animum inducam, ut istuc verum te elocutum esse arbitrer.
Pinacivm
Munditias volo fieri. ecferte huc scopas simulque harundinem,
ut operam omnem araneorum perdam et texturam improbem
deiciamque eorum ómnis telas.
Gelasimvs
Miseri algebunt postea.
Pinacivm
Quid? illos itidemne esse censes quasi te, cum veste unica?
350
cape illas scopas.
Gelasimvs
Cápiam.
Pinacivm
Hoc egomet, tu hoc converre.
Gelasimvs
Ego fecero.
Pinacivm
Ecquis huc effert nassiternam cúm aqua?
Gelasimvs
Sine suffragio
populi tamen aedilitatem hic quidém gerít.
Pinacivm
Age tu ocius
† pinge, humum consperge ante aedis.
Gelasimvs
Faciam.
Pinacivm
Factum oportuit.
ego hinc araneas de foribus deiciam et de pariete.
355
Gelasimvs
Edepol rem negotiosam.
Panegyris
Quid sit, nil etiam scio,
nisi forte hospites venturi sunt.
Pinacivm
Vos lectos sternite.
Gelasimvs
Principium placet de lectis.
Pinacivm
Alii ligna caedite,
alii piscis depurgate, quos piscatu rettuli,
pernam et glandium deicite.
360
Gelasimvs
Hic hercle homo nimium sapit.
Panegyris
Non ecastor, ut ego opinor, satis erae morem geris.
Pinacivm
Immo res omnis relictas habeo prae quod tu velis.
Panegyris
Tum tu igitur, qua causa missus es ad portum, id expedi.
Pinacivm
Dicam. postquam me misisti ad portum, cum luci simul,
commodum radiosus sese sol superabat ex mari.
365
dum percontor portitores, ecquae navis venerit
ex Asia, negant venisse, conspicatus sum interim
cercurum, quo ego me maiorem non vidisse censeo.
in portum vento secundo, velo passo pervenit.
alius alium percontamur: quoiast navis? quid vehit?
370
interibi Epignomúm conspicio tuom virum et servom Stichum.
Panegyris
Hem quid? Epignomum
elocutu's
elocutus es?
Pinacivm
Tuom virum.
Gelasimvs
Et vitam meam.
Pinacivm
Venit inquam.
Panegyris
Tutin ipsus ipsum vidisti?
Pinacivm
Lubens.
argentí aurique advexit nimium.
Gelasimvs
Nimis factum bene.
hercle vero capiam scopas atque hoc convorram lubens.
375
Pinacivm
Lanam purpuramque multam.
Gelasimvs
Em qui ventrem vestiam.
Pinacivm
Lectos eburatos, auratos.
Gelasimvs
Accubabo regie.
Pinacivm
Tum Babylonica et peristroma tonsilia et tappetia
advexit, nimium bonae rei.
Gelasimvs
Hercle rem gestam bene.
Pinacivm
Poste, ut occepi narrare, fidicinas, tibicinas,
380
sambucas advexit secum forma eximia.
Gelasimvs
Eugepae,
quando adbibero, adludiabo: tum sum ridiculissumus.
Pinacivm
Poste unguenta multigenerum multa.
Gelasimvs
Non vendo logos.
iam non facio aúctionem, mi optigit hereditas:
malivoli, perquisitores auctionum, perierint.
385
Hercules, decumam esse adauctam tibi quam vovi gratulor.
spes est, tandem aliquando inportunam exigere ex utero famem.
Pinacivm
Poste autem advexit parasitos secum.
Gelasimvs
Ei, perii miser.
Pinacivm
Ridiculissumos.
Gelasimvs
Revorram hercle hoc quod converri modo.
Panegyris
Vidistin virum sororis Pamphilum?
390
Pinacivm
Non.
Panegyris
Non adest?
Pinacivm
Immo venisse eum simitu aiebat ille: ego huc citus
praecucurri, ut nuntiarem nuntium exoptabilem.
Gelasimvs
Venales logi sunt illi, quos negabam vendere.
ilicet, iam meo malost quod malevolentes gaudeant.
Hercules, qui deus sis, sane discessisti non bene.
395
Panegyris
I intro, Pinacium, iube fámulos rem divinam mi apparent.
bene vale.
Gelasimvs
Vin administrem?
Panegyris
Sat servorum habeo domi.—
Gelasimvs
Enim vero, Gelasime, opinor provenisti futtile,
si neque ille adest neque hic, qui venit, quicquam subvenit.
ibo intro ad libros et discam de dictis melioribus;
400
nam ni illos homines expello, ego occidi planissume.—
Stichus. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.