Gripvs
Quam mox licet te compellare, Daemones?
Daemones
Quid est negoti, Gripe?
Gripvs
De illo vidulo:
si sapias, sapias; habeas quod di dant boni.
Daemones
Aequom videtur tibi, ut ego, alienum quod est,
1230
meum esse dicam?
Gripvs
Quodne ego inveni in mari?
Daemones
Tanto illi melius optigit qui perdidit;
tuom esse nihilo magis oportet vidulum.
Gripvs
Isto tu pauper es, quom nimis sancte pius.
Daemones
O Gripe, Gripe, in aetate hominum plurimae
1235
fiunt trasennae, ubi decipiuntur dolis.
atque edepol in eas plerumque esca imponitur:
quam si quis avidus poscit escam avariter,
decipitur in trasenna avaritia sua.
ille quí consulte, docte atque astute cavet,
1240
diutine uti bene licet partum bene.
mihi istaéc videtur praeda praedatum irier,
ut cum maiore dote abeat quam advenerit.
egone ut quod ad me allatum esse alienum sciam,
celem? minime istuc faciet noster Daemones.
1245
semper cavere hoc sapientis aequissimumst,
ne conscii sint ipsi malefici suis.
ego mihi cum † lusi nil moror ullum lucrum.
Gripvs
Spectavi ego pridem comicos ad istúnc modum
sapienter dicta dicere atque eis plaudier,
1250
cum illos sapientis mores monstrabant poplo:
sed cum inde suam quisque ibant divorsi domum,
nullus erat illo pacto ut illi iusserant.
Daemones
Abi intro, ne
molestu's
molestus es, linguae tempera.
ego tibi daturus nil sum, ne tu frustra sis.
1255
Gripvs
At ego deos quaeso, ut quidquid ín illo vidulost,
si aurum si argentum est, omne id ut fiat cinis.—
Daemones
Illuc est quod nos nequam servis utimur.
nam illic cum † servo si quo congressus foret,
et ipsum sese et illum furti adstringeret;
1260
dum praedam habere se censeret, interim
praeda ipsus esset, praeda praedam duceret.
nunc hinc intro ibo et sacrificabo, postibi
iubebo nobis cenam continuo coqui.—
Rudens. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.