Daemones
Aliquando osculando meliust, uxor, pausam fieri;
1205
atque adorna, ut rem divinam faciam, cum intro advenero,
Laribus familiaribus, cum auxerunt nostram familiam.
sunt domi agni et porci sacres. sed quid istúm remoramini,
mulieres, Trachalionem? atque optime eccum exit foras.
Trachalio
Vbi ubi erit, iam investigabo et mecum ad te adducam simul
1210
Plesidippum.
Daemones
Eloquere ut haec res optigit de filia;
eum roga, ut relinquat alias res et huc veniat.
Trachalio
Licet.
Daemones
Dicito daturum meam illi filiam uxorem.
Trachalio
Licet.
Daemones
Et patrem eius me novisse et mi esse cognatum.
Trachalio
Licet.
Daemones
Sed propera.
1215
Trachalio
Licet.
Daemones
Iam hic fac sit, cena ut curetur.
Trachalio
Licet.
Daemones
Omnian licet?
Trachalio
Licet. sed scin quid est quod te volo?
quod promisisti ut memineris, hodie ut liber sim.
Daemones
Licet.
Trachalio
Fac ut exores Plesidippum, ut me
manu emittat.
Daemones
Licet.
Trachalio
Et tua filiá facito oret: facile exorabit.
Daemones
Licet.
Trachalio
Atque ut mi Ampelisca nubat, ubi ego sim liber.
1220
Daemones
Licet.
Trachalio
Atque ut gratum mi beneficium factis experiar.
Daemones
Licet.
Trachalio
Omnian licet?
Daemones
Licet: tibi rursum refero gratiam.
sed propera ire in urbem actutum et recipe te huc rursum.
Trachalio
Licet.
iam hic ero. tu interibi adorna ceterum quod opust.—
Daemones
Licet.
Hercules istum infelicet cum sua licentia;
1225
ita meas replevit auris, quidquid memorabam, licet.
Rudens. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.