Plesidippvs
Íterum mihi istaec omnia itera, mi anime, mi Trachalio,
1265
mi liberte, mi patrone potius, immo mi pater.
repperit patrem Palaestra suom atque matrem?
Trachalio
Repperit.
Plesidippvs
Et popularis est?
Trachalio
Opino.
Plesidippvs
Et mihi nuptura est?
Trachalio
Suspicor.
Plesidippvs
Censen hodie despondebit eam mihi, quaéso?
Trachalio
Censeo.
Plesidippvs
Quid? patri etiam gratulabor cum illam invenit?
1270
Trachalio
Censeo.
Plesidippvs
Quid matri eius?
Trachalio
Censeo.
Plesidippvs
Quid ergo censes?
Trachalio
Quod rogas,
censeo.
Plesidippvs
Dic ergo quanti censes?
Trachalio
Egone? censeo.
Plesidippvs
Adsum equidem, ne censionem semper facias.
Trachalio
Censeo.
Plesidippvs
Quid si curram?
Trachalio
Censeo.
Plesidippvs
An sic potius placide?
Trachalio
Censeo.
Plesidippvs
Etiamne eam ádveniens salutem?
1275
Trachalio
Censeo.
Plesidippvs
Etiam patrem?
Trachalio
Censeo.
Plesidippvs
Post eius matrem?
Trachalio
Censeo.
Plesidippvs
Quid postea?
etiamne adveniens complectar eius patrem?
Trachalio
Non censeo.
Plesidippvs
Quid matrem?
Trachalio
Non censeo.
Plesidippvs
Quid eampse illam?
Trachalio
Non censeo.
Plesidippvs
Perii, dilectum dimisit. nunc non censet, cum volo.
Trachalio
Sanus non es. sequere.—
1280
Plesidippvs
Duc me, mi patrone, quo libet. —
Rudens. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.