Palaestra
Núnc id est cum ómnium cópiarum átque opum,
aúxili, praésidi víduitas nós tenet.
665
núlla nunc spéculast quaé salutem áfferat,
néc quam in partem íngredi pérsequamur
scímus: tanto ín metu núnc sumus ambae,
tánta importúnitas tántaque iniúria
fácta in nos ést modo hic íntus ab nóstro ero,
670
quí scelestús sacerdótem anum praécipes
réppulit própulit pérquam indignís modis
nósque ab signo íntimo ví deripuít sua.
séd nunc sese út ferunt rés fortunaéque nostrae,
pár moriri ést. neque est mélius morte ín malis,
675
rébus miserís.
Trachalio
Quid est? quae íllaec orátiost?
césso ego has cónsolari? heús, Palaestra!
Palaestra
Quí vocat?
Trachalio
Ámpelisca.
Ampelisca
Óbsecro, quis est qui vocat?
Palaestra
Quís is est qui nóminat?
Trachalio
Sí respexís, scies.
Palaestra
Ó salutís meae spés.
680
Trachalio
Tace ac bóno animo es.
mé vide.
Palaestra
Sí modo id líceat, vis ne ópprimat,
quaé vis vim mi áfferam ipsa ádigit.
Trachalio
Ah, désine, nímis inepta es.
Palaestra
Desíste dictis núnciam miserám me consolári;
nisi quid re praesidium apparas, Trachalio, acta haec res est.
Ampelisca
Certumst moriri quam hunc pati
saevire lenonem in me.
sed muliebri animo sum tamen: miserae
quom venit in mentem
685
mihi mortis, metus membra occupat. edepol
hunc acerbum.
Trachalio
Bonum animum habete.
Palaestra
Nam, obsecro, unde
ánimus mi invenitur?
Trachalio
Ne, inquam, timete; adsidite hic in ara.
Ampelisca
Quid istaec ara
prodesse nobis
plus potest quam signum in fano hic intus
Veneris, quod amplexae modo, unde abreptae per vim miserae?
690
Trachalio
Sedete hic modo, ego hinc vós tamen tutabor. aram habete hanc
vobis pro castris, moenia hinc égo vos defensabo;
praesidio Veneris malitiae lenonis contra incedam.
Palaestra
Tibi auscultamus et, Venús alma, ambae te obsecramus,
aram amplexantes hanc tuam lacrumantes, genibus nixae,
695
in custodelam nos tuam ut recipias et tutere;
illos scelestos, qui tuom fecerunt fanum parvi,
fac ut ulciscare nosque ut hanc tua páce aram obsidere
patiare: elautae ambae sumus opera Neptuni noctu,
ne
invisas habeas neve idcirco nobis vitio vortas,
700
si quippiamst, minus quód bene esse lautum tu arbitrare.
Trachalio
Venus, aequom has petere intellego: decet abs te id impetrari;
ignoscere his te convenit: metus has id ut fáciant subigit.
te ex concha natam esse autumant, cave tu hárum conchas spernas.
sed optume eccum exit senex, patronus mihique et vobis.
705
Rudens. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.