Labrax
Qui homo sese miserum et mendicum volet,†
485
Neptuno credat sese atque aetatem suam:
nam si quis cúm eo quid rei commiscuit,
ad hoc exemplum amittit ornatum domum.
edepol, Libertas, lepida es, quae numquam pedem
voluisti in navem cum Hercule una imponere.
490
sed ubi ille meus est hospes, qui me perdidit?
atque eccum incedit.
Charmides
Quo malum properas, Labrax?
nam equidem te nequeo consequi tam strenue.
Labrax
Vtinam te prius quam óculis vidissem meis,
malo cruciatu in Sicilia perbiteres,
495
quem propter hoc mihi optigit misero mali.
Charmides
Vtinam, quom in aedis me ad te adduxisti
tuas,
in carcere illo potius cubuissem die.
deosque ímmortales quaeso, dum vivas uti
omnes tui símiles hospites habeas tibi.
500
Labrax
Malam fortunam in aedis te adduxi meas.
quid mihi scelesto tibi erat auscultatio,
quidve hinc abitio quidve in navem inscensio?
ubi perdidi etiam plus boni quam mihi fuit.
Charmides
Pol minime miror, navis si fractast tibi,
505
scelus te ét sceleste parta quae vexit bona.
Labrax
Pessum dedisti me blandimentis tuis.
Charmides
Scelestiorem cenam cenavi tuam,
quam quae Thyestae quondam aut posita est Tereo.
Labrax
Perii, animo male fit. contine quaeso caput.
510
Charmides
Pulmoneum edepol nimis velim vomitum vomas.
Labrax
Eheu, Palaestra atque Ampelisca, ubi estis nunc?
Charmides
Piscibus in alto, credo, praebent pabulum.
Labrax
Mendicitatem mi optulisti opera tua,
dum tuis ausculto magnidicis mendaciis.
515
Charmides
Bonam est quod habeas gratiam merito mihi,
qui te ex insulso salsum feci opera mea.
Labrax
Quin tu hinc is a me in maxumam malam crucem?
Charmides
Eas. easque res agebam commodum.
Labrax
Eheu, quis vivit me mortalis miserior?
520
Charmides
Ego multo tanto miserior quam tu, Labrax.
Labrax
Qui?
Charmides
Quia ego indignus sum, tu dignus qui sies.
Labrax
O scirpe, scirpe, laudo fortunas tuas,
qui semper servas gloriam aritudinis.
Charmides
Equidem me ad velitationem exerceo,
525
nam omnia corusca prae temore fabulor.
Labrax
Edepol, Neptune, es balineator frigidus:
cum vestimentis postquam aps té abii, algeo.
Charmides
Ne thermipolium quidem ullum ínstruit,
ita salsam praehibet potionem et frigidam.
530
Labrax
Vt fortunati sunt fabri ferrarii,
qui apud carbones adsident: semper calent.
Charmides
Vtinam fortuna nunc anetina úterer,
ut quom exiissem éx aqua, arerem tamen.
Labrax
Quid si aliquo ad ludos me pro manduco locem?
535
Charmides
Quapropter?
Labrax
Quia pol clare crepito dentibus.
Charmides
Iure optumo me élavisse árbitror.
Labrax
Qui?
Charmides
Qui
una auderem tecum in navem ascendere,
qui a fundamento mi usque movisti mare.
Labrax
Tibi auscultavi, tu promittebas mihi
540
illi esse quaestum maximum meretricibus,
ibi me conruere posse aiebas ditias.
Charmides
Iam postulabas te, impurata belua,
totam Siciliam devoraturum insulam?
Labrax
Quaenam ballaena meum voravit vidulum,
545
aurum atque argentum ubi omne compactum fuit?
Charmides
Eadem illa, credo, quae meum marsuppium,
quod plenum argenti fuit in sacciperio.
Labrax
Eheu, redactus sum usque ad unam hanc tuniculam
et ad hoc misellum pallium. perii oppido.
550
Charmides
Vel consociare mihi quidem tecum licet:
aequas habemus partes.
Labrax
Saltem si mihi
mulierculae essent salvae, spes aliquae forent.
nunc si me adulescens Plesidippus viderit,
quo ab arrabonem pro Palaestra acceperam,
555
iam is exhibebit hic mihi negotium.
Charmides
Quid, stulte, ploras? tibi quidem edepol copiast,
dum lingua vivet, qui rem solvas omnibus.
Rudens. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.