Sceparnio
Quíd illuc, opsecro, negotist quod duae mulierculae
hic in fano Veneris signum flentes amplexae tenent,
560
nescio quém metuentes miserae? nocte hac aiunt proxuma
se iactatas, atque eiectas hodie esse aiunt e mari.
Labrax
Opsecro hercle, adulescens, ubi istaec sunt quas memoras mulieres?
Sceparnio
Hic in fano Veneris.
Labrax
Quot sunt?
Sceparnio
Totidem quot ego et tu sumus.
Labrax
Nempe meae?
565
Sceparnio
Nempe néscio istuc.
Labrax
Qua sunt facie?
Sceparnio
Scitula.
vel ego amare utramvis possum, si probe adpotus siem.
Labrax
Nempe puellae?
Sceparnio
Nempe moléstus es. i vise, si lubet.
Labrax
Meas oportet intus esse hic mulieres, mi Charmides.
Charmides
Iuppiter te perdat, et si sunt, et si non sunt tamen.
Labrax
Intro rumpam iam huc in Veneris fanum.—
570
Charmides
In barathrum mavelim.
opsecro, hospes, da mihi aliquid ubi condormiscam loci.
Sceparnio
Istic ubi vis condormisce; nemo prohibet, publicum est.
Charmides
At vides me ornatus ut sim vestimentis uvidis:
recipe me in tectum, da mihi vestimenti aliquid aridi,
dum arescunt mea; ín aliquo tibi gratiam referam loco.
575
Sceparnio
Tegillum eccillud, mihi unum id aret; id si vis, dabo:
eodem amictus, eodem tectus esse soleo, si pluit.
tu istaec mihi dato: exarescent faxo.
Charmides
Eho an te paenitet,
in mari quod elavi, ni híc in terra iterum eluam?
Sceparnio
Eluas tu an exunguare, ciccum non interduim.
580
tibi ego numquam quicquam credam, nisi si accepto pignore.
tu vel suda vel peri algu, vel tu aegrota vel vale.
barbarum hospitem mi in aedis nil moror. sat litiumst.—
Charmides
Iamne abis? venalis illic ductitavit, quisquis est;
non est misericors. sed quid ego hic asto infelix uvidus?
585
quin abeo huc in Veneris fanum, ut edormiscam hanc crapulam,
quam potavi praeter animi quam libuit sententiam?
quasi vinis Graecis Neptunus nobis suffudit mare,
itaque alvom prodi speravit nobis salsis poculis;
quid opust verbis? si invitare nos paulisper pergeret,
590
ibidem obdormissemus: nunc vix vivos amisit domum.
nunc lenonem quid agat intus visam, convivam meum.—
Rudens. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.