Harpax
Malus ét nequam est homo quí nihili eri ímperium sui sérvos facit,
nihilíst autem suom qui ófficium facere ímmemor est, nisi est ádmonitus.
nam quí liberós
esse ilicó se arbitrantur,
1105
ex cónspectu erí si suí se abdidérunt,
lúxantur, lustrántur, comedunt quód habent, ei nomén diu
sérvitutís ferunt.
néc boni ingeni quícquam in is inest,
nisi ut improbis se artibus teneant. †
1110
cum hís mihi néc locus
nec sérmo convenít neque is úmquam nobilís fui.
ego, ut mi ímperatumst, étsi abest, híc adesse erum árbitror.
núnc ego illum metuo,
quom hic nón adest, ne quom ádsiet métuam. ei rei operám dabo.
1115
nam ín taberna úsque adhuc, sí venirét Syrus,
cui dedi sumbolum, mansi, uti iusserat:
leno ubi esset domi, me aibat arcessere;
vérum ubi is nón venit néc vocat,
venio húc ultro, ut sciam, quíd rei sit, ne illíc homo me ludíficetur.
1120
neque quícquamst melius, quam út hoc pultém atque aliquem évocem hinc íntus.
léno argentum hóc volo
á me accipiat átque amittat múlierem mecúm simul.
Ballio
Heús tu.
Simo
Quid vis?
Ballio
Híc homo meus est.
Simo
Quídum?
Ballio
Quia praeda haec meast:
scórtum quaerit, hábet argentum. iam ádmordere hunc míhi lubet.
1125
Simo
Iamne íllum coméssurus és?
Ballio
Dum recéns est
datór, dum calét, devorári decét iam.
boní me virí pauperánt, improbi aúgent;
popló strenuí, mi improbí usuí sunt.
Simo
Malúm quod tibí di dabúnt, sic sceléstu
’
s es.
1130
Harpax
Me nunc commoror, quom has foris non ferio, ut sciam,
sítne Ballió domi.
Ballio
Vénus mi haec bona dat, quom hós huc adigit
lúcrifugas, damnícupidos, qui sé suamque aetatém bene curant,
édunt, bibunt, scortántur: illi súnt alio ingenio átque tu,
quí neque tibi bene ésse patere et íllis quibus est ínvides.
1135
Harpax
Heús ubi estis vós?
Ballio
Hic quidem ad me récta habet rectám viam.
Harpax
Heus ubi estís vos?
Ballio
Heus adulescens, quid istic debetur tibi?
bene ego ab hoc praedatus ibo; novi, bona scaevast mihi.
Harpax
Ecquis hoc áperit?
Ballio
Heus chlamydate, quid istic debetur tibi?
Harpax
Aedium dominum lenonem Ballionem quaerito.
1140
Ballio
Quisquis es, adulescens, operam fac compendi quaerere.
Harpax
Quid iam?
Ballio
Quia tute ipsus ipsum praesens praesentem vides.
Harpax
Tune is es?
Simo
Chlamydate, cáve sis tibi a curvo infortunio
atque in hunc intende digitum: hic leno est.
Ballio
At hic est vir bonus.
sed, tu, bone vir, flagitare saepe clamore in foro,
1145
quom libella nusquamst, nisi quid leno hic subvenit tibi.
Harpax
Quin tu mecum fabulare?
Ballio
Fabulor. quid vis tibi?
Harpax
Argentum accipias.
Ballio
Iamdudum, si des, porrexi manum.
Harpax
Accipe: hic sunt quinque argenti lectae numeratae minae.
hoc tibi erus me iussit ferre Polymachaeroplagides,
1150
quod deberet, atque ut mecum mitteres Phoenicium.
Ballio
Erus tuos—
Harpax
Ita dico.
Ballio
Miles—
Harpax
Ita loquor.
Ballio
Macedonius—
Harpax
Admodum, inquam.
Ballio
Te ad me misit Polymachaeroplagides?
Harpax
Vera memoras.
Ballio
Hoc argentum ut mihi dares?
Harpax
Si tu quidem es
leno Ballio.
1155
Ballio
Atque ut a me mulierem tu abduceres?
Harpax
Ita.
Ballio
Phoenicium esse dixit?
Harpax
Recte meministi.
Ballio
Mane.
iam redeo ad te.
Harpax
At maturate propera, nam propero: vides
iam diem multum esse.
Ballio
Video: hunc advocare etiam volo;
mane modo istic, iam revertar ad te. quid nunc fit, Simo?
quid agimus? manufesto hunc hominem teneo, qui argentum attulit.
1160
Simo
Quidum?
Ballio
An nescis quae sit haec res?
Simo
Iuxta cum ignarissimis.
Ballio
Pseudolus tuos allegavit hunc, quasi a Macedonio
milite esset.
Simo
Haben argentum ab homine?
Ballio
Rogitas quod vides?
Simo
Heus, memento ergo dimidium istinc mihi de praeda dare:
commune istuc esse oportet.
1165
Ballio
Quid, malum? id totum tuom est.
Harpax
Quam mox mi operam das?
Ballio
Tibi do equidem. quid nunc mi es auctor, Simo?
Simo
Exploratorem hunc faciamus ludos suppositicium,
adeo donicum ipsus sese ludos fieri senserit.
Ballio
Sequere. quid ais? nempe tu illíus servos es?
Harpax
Planissume.
Ballio
Quanti te emit?
1170
Harpax
Suarum in pugna virium victoria.
nám ego eram domi imperator summus in patria mea.
Ballio
An etiam umquam ille expugnavit carcerem, patriam tuam?
Harpax
Contumeliam si dices, audies.
Ballio
Quotumo die
ex Sicyone huc pervenisti?
Harpax
Altero ad meridie.
Ballio
Strenue mehercle iisti.
1175
Simo
Quamvis pernix híc est homo:
ubi suram aspicias, scias pósse eum—gerere crassas compedes.
Ballio
Quid ais? tune etiam cubitare solitu
’
s es in cunis puer?
Simo
Scilicet.
Ballio
Etiamne facere solitus es—scin quid loquar?
Simo
Scilicet solitum esse.
Harpax
Sanine estis?
Ballio
Quíd hoc quod te rogo?
noctu in vigiliam quando ibat miles, quom tu ibas simul,
1180
conveniebatne in vaginam tuam machaera militis?
Harpax
I in malam crucem.
Ballio
Ire licebit tamen tibi hodie temperi.
Harpax
Quin tu mulierem mi emittis, aut redde argentum.
Ballio
Mane.
Harpax
Quid maneam?
Ballio
Chlamydem hanc commemora quanti conductast.
Harpax
Quid est?
Simo
Quid meret machaera?
1185
Harpax
Elleborum hisce hóminibus opus ést.
Ballio
Eho.
Harpax
Mitte.
Ballio
Quid mercedis petasus hodie domino demeret?
Harpax
Quid domino? quid somniatis? mea quidem haec habeo omnia,
meo peculio empta.
Ballio
Nempe quod fémina summa sustinent.
Harpax
Vncti hi sunt senes, fricari sese ex antiquo volunt.
11891190
Ballio
Responde, opsecro hercle, vero serio hoc quod te rogo:
quid meres? quantillo argento te conduxit Pseudolus?
Harpax
Quis istic Pseudolust?
Ballio
Praeceptor tuos, qui te hanc fallaciam
docuit, ut fallaciis hinc mulierem a me abduceres.
Harpax
Quem tu Pseudolum, quas tu mihi praedicas fallacias?
1195
quem égo hominem † nullius coloris novi.
Ballio
Non tu istinc abis?
nihil est hodie hic sucophantis quaestus: proin tu Pseudolo
nunties abduxisse alium praedam, qui occurrit prior
Harpax.
Harpax
Is quidem edepol Harpax ego sum.
Ballio
Immo edepol esse vis.
purus putus hic sucophanta est.
1200
Harpax
Ego tibi argentum dedi
et dudum, adveniens extemplo, sumbolum servo tuo,
eri imágine obsignatam epistulam, hic ante ostium.
Ballio
Meo tu epistulam dedisti servo? quoi servo?
Harpax
Suro.
Ballio
Non confidit sycophanta hic
nequam est nugis: meditatus malest.
edepol hominem verberonem Pseudolum, ut docte dolum
1205
commentust: tantundem argenti quantum miles debuit
dedit huic atque hominem exornavit, mulierem qui abduceret.
nam illam epistulam ipsus verus Harpax huc ad me attulit.
Harpax
Harpax ego vocor, ego servos sum Macedonis militis;
12091210
ego nec sycophantiose quicquam ago nec malefice,
neque istum Pseudolum mortalis qui sit novi neque scio.
Simo
Tu, nisi mirumst, leno, plane perdidisti mulierem.
Ballio
Edepol ne istuc magis magisque metuo, quom verba audio.
mihi quoque edepol iamdudum ille Surus cor perfrigefacit,
1215
sumbolum qui ab hoc accepit. mira sunt ni Pseudolust.
eho tu, qua facie fuit, dúdum quoi dedisti sumbolum?
Harpax
Rufus quidam, ventriosus, crassis suris, subniger,
magno capite, acutis oculis, ore rubicundo, admodum
magnis pedibus.
1220
Ballio
Perdidisti, postquam dixisti pedes.
Pseudolus fuit ipsus. actumst de me. iam morior, Simo.
Harpax
Hercle te hau sinam emoriri, nisi mi argentum redditur,
viginti minae.
Simo
Atque etiam mihi aliae viginti minae.
Ballio
Auferen tu id praemium a me, quod promisi per iocum?
Simo
De improbis viris auferri praemium et praedam decet.
1225
Ballio
Saltem Pseudolum mihi dedas.
Simo
Pseudolum ego dedam tibi?
quid deliquit? dixin, ab eo tibi ut caveres, centiens?
Ballio
Perdidit me.
Simo
At me viginti modicis multavit minis.
Ballio
Quid nunc faciam?
Harpax
Si mi argentum dederis, te suspendito.
Ballio
Di te perdant. sequere sis me ergo hac ad fórum, ut solvam.
1230
Harpax
Sequor.
Simo
Quid ego?
Ballio
Peregrinos absolvam, cras agam cum civibus.
Pseudolus mihi centuriata hábuit capitis comitia,
qui illum ad mé hodie adlegavit, mulierem qui abduceret.
sequere tu. nunc ne expectetis, dum hac domum redeam via;
ita res gestast: angiporta haec certum est consectarier.
1235
Harpax
Si graderere tantum quantum loquere, iam esses ad forum.—
Ballio
Certumst mi hunc emortualem facere ex natali die.—
Pseudolus. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1895.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.