Simo
Viso quid rerum meus Vlixes egerit,
iamne habeat signum ex arce Ballionia.
Ballio
O fortunate, cedo fortunatam manum,
1065
Simo.
Simo
Quíd est?
Ballio
Iam—
Simo
Quid iam?
Ballio
Nihil est quod metuas.
Simo
Quid est?
venitne homo ad te?
Ballio
Non.
Simo
Quid est igitur boni?
Ballio
Minae viginti sanae et salvae sunt tibi,
hodie quas aps te est instipulatus Pseudolus.
Simo
Velim quidem hercle.
1070
Ballio
Róga me viginti minas,
si ille hodie ílla sit potitus muliere
sive eam tuo gnato hodie, ut promisit, dabit,
roga opsecro hercle, gestio promittere.
omnibus modis tibi esse rem ut salvam scias;
atque etiam habeto mulierem dono tibi.
1075
Simo
Nullum periclumst, quod sciam, stipularier,
ut concepisti verba: viginti minas
dabin?
Ballio
Dabuntur.
Simo
Hoc quidem actumst hau male.
sed convenistin hominem?
Ballio
Immo ambo simul.
Simo
Quid ait? quid narrat? quaeso, quid dixit tibi?
1080
Ballio
Nugas theatri, verba quae in comoediis
solent lenoni dici, quae pueri sciunt:
malum et scelestum et peiurum aibat esse me.
Simo
Pol hau mentitust.
Ballio
Ergo haud iratus fui:
nam quanti refert ei nec recte dicere,
1085
qui nihili faciat quique infitias non eat?
Simo
Quid est? quid non metuam ab eo? id audire expeto.
Ballio
Quia numquam abducet mulierem iam, nec potest,
a me. meministin tibi me dudum dicere,
eam véniisse militi Macedonio?
1090
Simo
Memini.
Ballio
Em íllius servos húc ad me argentum attulit
et obsignatum sumbolum,
Simo
Quid postea?
Ballio
Qui inter me atque illum militem convenerat:
is secum abduxit mulierem hau multo prius.
Simo
Bonan fide istuc dicis?
1095
Ballio
Vnde ea sit mihi?
Simo
Vide módo, ne illic sit contechnatus quippiam.
Ballio
Epistula atque imago me certum facit;
quin illam
quidem iam in Sicyonem ex urbe abduxit modo.
Simo
Bene hercle factum. quid ego cesso Pseudolum
facere ut det nomen ad molas coloniam?
1100
sed quis hic homo est chlamydatus?
Ballio
Non edepol scio,
nisi ut observemus quó eat aut quam rem gerat.
Pseudolus. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1895.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.