Agorastocles
quid nunc mi es auctor, Milphio?
410
Milphio
Vt me verberes
atque auctionem facias: nam impunissume
tibi quidem hercle vendere hasce aedis licet.
Agorastocles
Quid iam?
Milphio
Maiorem partem in ore habitas meo.
Agorastocles
Supersede istis verbis.
Milphio
Quid nunc vis tibi?
Agorastocles
Trecentos Philippos Collybisco vilico
415
dedi dúdum, prius quam me evocavisti foras.
nunc opsecro te, Milphio, hanc per dexteram
perque hanc sororem laevam perque oculos tuos
perque meos amores perque Adelphasium meam
perque tuam libertatem—
420
Milphio
Em nunc nihil opsecras.
Agorastocles
Mi Milphidisce, mea commoditas, mea salus,
fac quod facturum te esse promisti mihi,
ut ego hunc lenonem perdam.
Milphio
Perfacile id quidemst.
i, adduce testis tecum; ego intus interim
iam et ornamentis meis et sycophantiis
425
tuom exornabo vilicum. propera atque abi.
Agorastocles
Fugio.
Milphio
Meum est ístuc magis officium quam tuom.
Agorastocles
Egone egone, si istuc lepide ecfexis—
Milphio
I modo.
Agorastocles
Vt non ego te hodie—
Milphio
Abi modo.
Agorastocles
Emittam manu—
Milphio
I modo.
430
Agorastocles
Non hercle meream.
Milphio
Oh—
Agorastocles
Vah—
Milphio
Abi modo.
Agorastocles
Quantum Acheruntest mortuorum.
Milphio
Etiamne abis?
Agorastocles
Neque quantum aquaist in mari.
Milphio
Abiturun es?
Agorastocles
Neque nubes omnes quantumst.
Milphio
Pergin pergere?
Agorastocles
Neque stellae in caelo.
Milphio
Pergin auris tundere?
Agorastocles
Neque hoc neque illud neque—enim vero serio—
435
neque—hercle vero—quid opust verbis? quippini?
quod uno verbo—dicere hic quidvis licet,
neque—hercle vero serio, scin quomodo?
ita me di amabunt, vin bona dicam fide,
quod hic inter nos liceat? ita me Iuppiter,
440
scin quam videtur? credin quod ego fabuler?
Milphio
Si nequeo facere ut abeas, egomet abiero;
nam isti quidem hercle orationi Oedipo
opust cóniectore, qui Sphingi interpres fuit.—
Agorastocles
Illic hínc iratus abiit. nunc mihi cautio est,
445
ne meámet culpa meo amori obiexim moram.
ibo atque arcessam testis, quando Amor iubet
me oboedientem ésse servo liberum.—
Poenulus. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.