Plevsicles
Alium alio pacto propter amorem ni sciam
fecisse multa nequiter, verear magis
1285
me amoris causa hóc ornatu incedere.
verum quom multos multa admisse acceperim
inhonesta propter amorem atque aliena a bonis:
mitto iam, ut occídi Achilles civis passus est —
sed eccúm Palaestrionem, stat cum milite:
1290
oratio alio mihi demutandast mea.
mulier profecto natast ex ipsa Mora;
nam quaevis alia quae morast aeque, mora
minor ea videtur quam quae propter mulieremst.
hoc adeo fieri credo consuetudine.
1295
nam ego hanc accerso Philocomasium. sed fores
pultabo. heus, ecquis hic est?
Palaestrio
Adulescens, quid est?
quid vis? quid pultas?
Plevsicles
Philocomasium quaerito.
a matre illius venio. si iturast, eat.
omnis moratur: navim cupimus solvere.
1300
Pyrgopolynices
Iam dudum res paratast. i, Palaestrio,
aurum, ornamenta, vestem, pretiosa omnia
duc adiutores tecum ad navim qui ferant.
omnia conposita sunt quae donavi: auferat.
Palaestrio
Eó. —
1305
Plevsicles
Quaeso hercle propera.
Pyrgopolynices
Non morabitur.
quid istuc, quaeso? quid oculo factumst tuo?
Plevsicles
Habeo equidem hercle oculum.
Pyrgopolynices
At laevom dico.
Plevsicles
Eloquar.
maris causa hercle hoc ego oculo utor minus,
nam si abstinuissem amare, tamquam hoc uterer.
sed nimis morantur me diu.
1310
Pyrgopolynices
Eccos exeunt.
Miles Gloriosus. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.