Milphidippa
Era, éccum praesto mílitem.
Acrotelevtivm
Vbi est?
Milphidippa
Ad laevam.
Acrotelevtivm
Video.
Milphidippa
Aspicito limis
oculis, ne ille nos se sentiat videre.
Acrotelevtivm
Video. edepol nunc nos tempus est malas peioris fieri.
Milphidippa
Tuomst principium.
Acrotelevtivm
Obsecro, tute ipsum convenisti?
ne parce vocem, ut audiat.
1220
Milphidippa
Cum ipso pol sum locuta,
placide, ipsi dum libitum est mihi, otiose, meo arbitratu
ut volui.
Pyrgopolynices
Audin quae loquitur?
Palaestrio
Audio. quam laeta est, quia ted adiit.
Acrotelevtivm
O, fortunata mulier es.
Pyrgopolynices
Vt amari videor.
Palaestrio
dignus esDignu's.
Acrotelevtivm
Permirum ecastor praedicas, te adiisse atque exorasse;
per epistulam aut per nuntium, quasi regem, adiri eum aiunt.
1225
Milphidippa
Namque edepol vix fuit cópia adeundi atque impetrandi.
Palaestrio
Vt tu
inclitus esinclitu's apud múlieres.
Pyrgopolynices
Patiar, quando ita Venus volt.
Acrotelevtivm
Veneri pol habeo gratiam, eandémque et oro et quaeso,
ut eius mihi sit copia quem amo quemque expetesso
benignusque erga me
ut siet, quod cupiam ne gravetur.
1230
Milphidippa
Spero ita futurum, quamquam illum multae sibi expetessunt:
ille illas spernit segregat ab se omnis, extra te unam.
Acrotelevtivm
Ergo iste metus me macerat, quod ille fastidiosust,
ne óculi eius sententiam mutent, ubi viderit me,
atque eius elegantia meam extémplo speciem spernat.
1235
Milphidippa
Non faciet, bonum animum habe. †
Pyrgopolynices
Vt ipsa se contemnit.
Acrotelevtivm
Metuo, ne praedicatio tua nunc meam formam exsuperet.
Milphidippa
Istuc curavi, ut opínione illius pulchrior sis.
Acrotelevtivm
Si pol me nolet ducere uxórem, genua amplectar
atque obsecrabo; alio modo, si non quibo impetrare,
1240
consciscam letum: vivere sine illó scio me non posse.
Pyrgopolynices
Prohibendam mortem mulieri videó. adibon?
Palaestrio
Minime;
nam tu te vilem feceris, si te ultro largiere:
sine ultro veniat; quaeritet, desideret, exspectet
sine: perdere istam gloriam vis, quám habes? cave sis faxis.
1245
nam nulli mortali scio obtigisse hoc, nisi duobus,
tibi et Phaoni Lesbio, tam mulier sé ut amaret.
Acrotelevtivm
Eo íntro, aut tu illum huc evoca foras, mea Milphidippa.
Milphidippa
Immo opperiamur, dum exeat aliquis.
Acrotelevtivm
Durare nequeo,
quin eam intro.
1250
Milphidippa
Occlusae sunt foris.
Acrotelevtivm
Exfringam.
Milphidippa
Sana non es.
Acrotelevtivm
Si amavit umquam aut si parem sapientiam habet ac formam,
per amorem si quid fecero, clementi ánimo ignoscet.
Palaestrio
Vt, quaeso, amore perditast tuo misera.
Pyrgopolynices
Mutuom fit.
Palaestrio
Tace, ne aúdiat.
Milphidippa
Quid astitisti obstupida? cur non pultas?
Acrotelevtivm
Quia non est intus quem ego volo.
1255
Milphidippa
Qui scis?
Acrotelevtivm
Scio pol ego, olfacio;
nam odore nasum sentiat, si intus sit.
Palaestrio
Hariolatur.
Pyrgopolynices
Quia mé amat, propterea Venus fecit eam ut divinaret.
Acrotelevtivm
Nescio ubi hic prope adest quem expeto videre: olet profecto.
Pyrgopolynices
Naso pol iam haec quidem plús videt quam óculis.
Palaestrio
Caeca amore est.
Acrotelevtivm
Tene me óbsecro.
1260
Milphidippa
Quor?
Acrotelevtivm
Ne cadam.
Milphidippa
Quid ita?
Acrotelevtivm
Quia stare nequeo,
ita animus per oculos meos
meus defit.
Milphidippa
Militem pol
tu aspexisti.
Acrotelevtivm
Ita.
Milphidippa
Non video. ubi est?
Acrotelevtivm
Videres pol, si amares.
Milphidippa
Non edepol tu illum magis amas, quam ego amem, si per te liceat.
Palaestrio
Omnes profecto mulieres te amant, ut quaeque aspexit.
Pyrgopolynices
Nescio, tu ex me hoc audiveris an non: nepos sum Veneris.
1265
Acrotelevtivm
Mea Milphidippa, adi obsecro et congredere.
Pyrgopolynices
Vt me veretur.
Palaestrio
Illa ad nos pergit.
Milphidippa
Vos volo.
Pyrgopolynices
Et nos te.
Milphidippa
Vt iussisti,
eram meam eduxi foras.
Pyrgopolynices
Video.
Milphidippa
Iube ergo adire.
Pyrgopolynices
Induxi in animum, ne oderim item ut alias, quando orasti.
Milphidippa
Verbum edepol facere non potis, si accesserit prope ad te.
1270
dum te obtuetur, interim linguam oculi praeciderunt.
Pyrgopolynices
Levandum morbum mulieri video.
Milphidippa
Vt tremit atque extimuit,
postquam te aspexit.
Pyrgopolynices
Víri quoque armáti idem istuc faciunt,
ne tu mirere eius mulierem. sed quid
illa volt me facere?
Milphidippa
Ad se ut eas: tecum vivere volt atque aetatem exigere.
1275
Pyrgopolynices
Egon ád illam eam, quae nupta sit? vir eius me deprehendat.
Milphidippa
Quin tua causa exegit virum ab sé.
Pyrgopolynices
Qui id facere potuit?
Milphidippa
Quia aedís dotalis huius sunt.
Pyrgopolynices
Itane?
Milphidippa
Ita pol.
Pyrgopolynices
Iube domum ire.
iam ego illi ero.
Milphidippa
Vide né sies in exspectatione,
ne illam animi excrucies.
1280
Pyrgopolynices
Non ero profecto. abite.
Milphidippa
Abimus. —
Pyrgopolynices
Sed quid ego video?
Palaestrio
Quid vides?
Pyrgopolynices
Nescio quis eccum incedit
ornatu quidem thalassico.
Palaestrio
It ad nos, volt te profecto.
nauclerus hic quidem est.
Pyrgopolynices
Videlicet accersit hanc iam.
Palaestrio
Credo.
Miles Gloriosus. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.