Palaestrio
Quid modi flendó quaeso hodie fácies?
Philocomasivm
Quid ego ní fleam?
ubi pulcherrume egi aetatem, ábeo.
Palaestrio
Em hominem tibi,
qui a matre et sorore venit.
Philocomasivm
Video.
Pyrgopolynices
Audin, Palaestrio?
Palaestrio
Quid vis?
Pyrgopolynices
Quin tu iubes ecferri ómnia quae isti dedi?
Plevsicles
Philocomasium, salve.
1315
Philocomasivm
Et tu salve.
Plevsicles
Materque et soror
tibi salutem me iusserunt dicere.
Philocomasivm
Salvae sient.
Plevsicles
Orant te, ut eas, ventus operam dum dat, ut velum explicent;
nam matri oculi si valerent, mecum venissent simul.
Philocomasivm
Ibo; quamquam invita facio, impietas sit nisi eam.
Plevsicles
Sapis.
Pyrgopolynices
Si non mecum aetatem egisset, hodie stulta viveret.
1320
Philocomasivm
Istuc crucior, a viro me tali abalienarier,
nam tu quemvis potis es facere ut afluat facetiis;
et quia tecum eram, propterea ánimo eram ferocior:
eam nobilitatem amittendam video.
Pyrgopolynices
Ne fle.
Philocomasivm
Non queo,
quom te video.
1325
Pyrgopolynices
Habe bonum animum.
Philocomasivm
Scio ego quid doleat mihi.
Palaestrio
Nam nil miror, si libenter, Philocomasium, híc eras,
si forma huius, mores, virtus, animum attinuere hic tuom,
quóm ego servos quando aspicio hunc, lacrumo quia diiungimur.
Philocomasivm
Obsecro licet complecti prius quam proficisco?
Pyrgopolynices
Licet.
Philocomasivm
O mi ócule, o mi ánime.
1330
Palaestrio
Obsecro, tene mulierem,
ne adfligatur.
Pyrgopolynices
Quid istuc quaesost?
Palaestrio
Quia abs te abit, animo male
factum est huic repente miserae.
Pyrgopolynices
Curre intro atque ecferto aquam.
Palaestrio
Nihil aquam moror, quiescat malo. ne interveneris,
quaeso, dum resipiscit.
Pyrgopolynices
Capita inter se nimis nexa hisce habent.
non placet. labra ab labellis aufer, nauta, cave malo.
1335
Plevsicles
Temptabam spiraret an non.
Pyrgopolynices
Aurem admotam oportuit.
Plevsicles
Si magis vís, eam omittam.
Pyrgopolynices
Nolo, retine.
Plevsicles
At ultro misero.
Pyrgopolynices
Exite atque ecferte huc intus omnia quae isti dedi.
Palaestrio
Etiam nunc saluto te,
Lar familiaris, prius quam eo.
conservi conservaeque omnis, bene valete et vivite,
1340
bene quaeso inter vos dicatis mi med absenti tamen.
Pyrgopolynices
Age, Palaestrio, bono animo es.
Palaestrio
Eheu, nequeo quin fleam,
quom abs te abeám.
Pyrgopolynices
Fer aequo ánimo.
Palaestrio
Scio ego quid doleat mihi.
Philocomasivm
Sed quid hoc? quae res? quid video? lux, salve
Plevsicles
Iam resipisti?
1345
Philocomasivm
Obsecro, quem amplexa sum
hominem? perii. sumne ego apud me?
Plevsicles
Ne time, voluptas mea.
Pyrgopolynices
Quid istuc est negoti?
Palaestrio
Animus hanc modo hic reliquerat.
† metuoque ut timeo, ne hoc tandem propalam fiat nimis.
Pyrgopolynices
Quid id est?
Palaestrio
Nos secundum ferri nunc per urbem haec omnia,
ne quis tibi hoc vítio vortat.
1350
Pyrgopolynices
Mea, non illorum dedi:
parvi ego illos fácio. agite, íte cum dis benevolentibus.
Palaestrio
Tua ego hoc causa dico.
Pyrgopolynices
Credo.
Palaestrio
Iam vale.
Pyrgopolynices
Et tu bene vale.
Palaestrio
Ite cito, iam ego adsequar vos: cúm ero pauca volo loqui. —
quamquam alios fideliores semper habuisti tibi
quam me, tamen tibi habeo magnam gratiam rerum omnium;
1355
et, si íta sententia esset, tibi servire malui
multo, quám alii libertus esse.
Pyrgopolynices
Habe bonum animum.
Palaestrio
Eheu, quom venit mi in mentem, ut mores mutandi sient,
muliebris mores discendi, obliscendi stratiotici.
Pyrgopolynices
Fac sis frugi.
1360
Palaestrio
Iam non possum, amisi omnem lubidinem.
Pyrgopolynices
I, sequere illos, ne morere.
Palaestrio
Bene vale.
Pyrgopolynices
Et tu bene vale.
Palaestrio
Quaeso memineris, si forte liber fieri occeperim
(mittam nuntium ad te), ne me deseras.
Pyrgopolynices
Non est meum.
Palaestrio
Cogitato identidem, tibi quam fidelis fuerim.
si id facies, tum demum scibis, tibi qui bonus sit, qui malus.
1365
Pyrgopolynices
Scio et perspexi saepe.
Palaestrio
Verum cum antehac, hodie maxume
scies: immo hodie me tuom factum faxo post dices magis.
Pyrgopolynices
Vix reprimor quin te manere iubeam.
Palaestrio
Cave istuc feceris:
dicent te mendacem nec verum esse, fide nulla esse te,
dicent servorum praeter me esse
hic fidelem neminem.
1370
nam si honeste censeam te facere posse, suadeam;
verum non potest. cave fáxis.
Pyrgopolynices
Abi iam.
Palaestrio
Patiar quidquid est.
Pyrgopolynices
Bene vale igitur.
Palaestrio
Ire meliust strenue. —
Pyrgopolynices
Etiam nunc vale.
ante hoc factum hunc sum arbitratus semper servom pessumum:
eum fidelem mi esse invenio. cum egomet mecum cogito,
1375
stulte feci qui hunc amisi. íbo hinc intro nunciam
ad amores meos. sed, sensi, hinc sonitum fecerunt foris.
Miles Gloriosus. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.