Philocomasivm
Inde ignem in aram, ut Ephesiae Dianae laeta laudes
gratesque agam eique ut Arabico fumificem odore amoene,
quom me in locis Neptuniis templisque turbulentis
servavit, saevis fluctibus ubi sum adflictata multum.
Sceledrvs
Palaestrio, o Palaestrio.
415
Palaestrio
O Sceledre, Sceledre, quid vis?
Sceledrvs
Haec mulier, quae hinc exit modo, estne erilis concubina
Philocomasium, an non est ea?
Palaestrio
Hercle opinor, ea videtur.
sed facinus mirum est, quo modo haec hinc huc transire potuit,
si quidem east.
Sceledrvs
An dubium tibi est eam esse hanc?
Palaestrio
Ea videtur.
Sceledrvs
Adeamus, appellemus. heus, quid istúc est, Philocomasium?
420
quid tibi istic in istisce aedibus debetur, quid negotist?
quid nunc taces? tecum loquor.
Palaestrio
Immo edepol tute tecum;
nam haec nil respondet.
Sceledrvs
Te adloquor, viti probrique plena,
quae circum vicinos vagas.
Philocomasivm
Quicum tu fabulare?
Sceledrvs
Quicum nisi tecum?
425
Philocomasivm
Quis tu homo es, aut mecum quid est negoti?
Sceledrvs
Mé rogas homo qui sim?
Philocomasivm
Quin ego hoc rogem quod nesciam?
Palaestrio
Quis ego sum igitur, si hunc ignoras?
Philocomasivm
Mihi odiosus, quisquis es,
et tu et hic.
Sceledrvs
Non nos novisti?
Philocomasivm
Neutrum.
Sceledrvs
Metuo maxume,
Palaestrio
Quid metuis?
Sceledrvs
Enim ne
nos nosmet perdiderimus uspiam;
nam nec te neque me novisse ait haec.
430
Palaestrio
Persectari hic volo,
Sceledre, nos nostri an alieni simus, ne dum quispiam
nos vicinorum imprudentis aliquis immutaverit.
Sceledrvs
Certe equidem noster sum.
Palaestrio
Et pol ego. quaeris tu, mulier, malum.
tibi ego dico, heus, Philocomasium.
Philocomasivm
Quae te intemperiae tenent,
qui me perperam perplexo nomine appelles?
435
Palaestrio
Eho,
quis igitur vocare?
Philocomasivm
Diceae nomen est.
Sceledrvs
Iniuria es,
falsum nomen possidere, Philocomasium, postulas;
ἄδικος es tu, non
δικαία, et meo ero facis iniuriam.
Philocomasivm
Egone?
Sceledrvs
Tu
ne.
Philocomasivm
Quaé heri Athenis Ephesum adveni vesperi
cum meo amatore, adulescente Atheniensi?
440
Palaestrio
Dic mihi,
quid hic tibi in Epheso est negoti?
Philocomasivm
Geminam germanam meam
hic sororem esse indaudivi, eam veni quaesitum.
Sceledrvs
Mala es.
Philocomasivm
Immo ecastor stulta multum, quae vobiscum fabuler.
abeo.
Sceledrvs
Abire non sinam te.
Philocomasivm
Mitte.
Sceledrvs
Manifestaria es.
non omitto.
445
Philocomasivm
At iam crepabunt mihi manus, malae tibi,
nisi me omittis.
Sceledrvs
Quid, malum, astas? quin tenes altrinsecus?
Palaestrio
Nil moror negotiosum mi esse tergum. qui scio
an ista non sit Philocomasium átque alia eius similis sit?
Philocomasivm
Mittis me an non mittis?
Sceledrvs
Immo vi atque invitam ingratiis,
nisi voluntate ibis, rapiam te domum.
450
Philocomasivm
Hosticum hoc mihi
domicilium est, Athenis domus est Atticis; ego istam domum
neque moror neque vos qui hómines sitis novi neque scio.
Sceledrvs
Lege agito: te nusquam mittam, nisi das firmatam fidem,
te huc, si omisero, intro ituram.
Philocomasivm
Vi me cogis, quisquis es.
do fidem, si omittis, isto me intro ituram quo iubes.
455
Sceledrvs
Ecce omitto.
Philocomasivm
At ego abeo missa. —
Sceledrvs
Muliebri fecit fide.
Palaestrio
Sceledre, manibus amisisti praedam. tám east quam potis
nostra erilis concubina. vin tu facere hoc strenue?
Sceledrvs
Quid faciam?
Palaestrio
Ecfer mihi machaeram huc intus.
Sceledrvs
Quid facies ea?
Palaestrio
Intro rumpam recta in aedis: quemque hic intus videro
460
cum Philocomasio osculantem, eum ego óbtruncabo extempulo.
Sceledrvs
Visanest ea esse?
Palaestrio
Immo edepol plane east.
Sceledrvs
Sed quo modo
dissimulabat.
Palaestrio
Abi, machaeram huc ecfer.
Sceledrvs
Iam faxo hic erit. —
Palaestrio
Neque eques neque pedes profectost quisquam tanta audacia,
qui aeque faciat confidenter quicquam quam mulier facit.
465
ut utrubique orationem docte divisit suam,
ut sublinitur os custodi cauto, conservo meo.
nimis beat quod commeatus transtinet trans parietem.
Sceledrvs
Heus, Palaestrio, machaera nihil opust.
Palaestrio
Quid iam, aut quid est?
Sceledrvs
Domi eccam erilem concubinam.
470
Palaestrio
Quid, domi?
Sceledrvs
In lecto cubat.
Palaestrio
Edepol ne tu tibi malam rem repperisti, ut praedicas.
Sceledrvs
Quid iam?
Palaestrio
Quia hanc attingere
ausus esausu's mulierem hinc ex proxumo.
Sceledrvs
Magis hercle metuo.
Palaestrio
Sed numquam quisquam faciet quin soror
istaec sit gemina huius: eam pol tu osculantem hic videras.
Sceledrvs
Id quidem palam est eam esse, ut dicis; quid propius fuit,
475
quam ut perirem, si elocutus essem ero?
Palaestrio
Ergo, si sapis,
mussitabis: plus oportet scire servom quam loqui.
ego abeo a te, ne quid tecum consili commisceam,
atque apud hunc ero vicinum; tuae mihi turbae non placent.
erus si veniet, si me quaeret, hic ero: hinc me arcessito. —
480
Miles Gloriosus. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.