Charinvs
Pentheum diripuisse aiunt Bacchas: nugas maximas
fuisse credo, praeut quo pacto égo divorsus distrahor.
470
cur ego vivo? cur non morior? quid mihist in vita boni?
certumst, ibo ad medicum atque ibi me toxico morti dabo,
quando id mi adimitur, qua causa vitam cupio vivere.
Evtychvs
Mane, mane obsecro, Charine.
Charinvs
Quis me revocat?
Evtychvs
Eutychus,
tuos amicus et sodalis, simul vicinus proxumus.
475
Charinvs
Non tu scis, quantum malarum rerum sustineam.
Evtychvs
Scio;
omnia ego istaec auscultavi ab ostio, omnem rem scio.
Charinvs
Quid id est quod scis?
Evtychvs
Tuos pater volt vendere—
Charinvs
Omnem rem tenes.
Evtychvs
Tuam amicam.
Charinvs
Nimium multum scis.
Evtychvs
Tuis ingratiis.
Charinvs
Plurimum tu scis. sed qui scis esse amicam illam meam?
480
Evtychvs
Tute heri ipsus mihi narrasti.
Charinvs
Satin ut oblitus fui,
tibi me narravisse?
Evtychvs
Hau mirumst factum.
Charinvs
Te nunc consulo.
responde: quo leto censes me ut peream potissimum?
Evtychvs
Non taces? cave tu istuc dixis.
Charinvs
Quid vis me igitur dicere?
Evtychvs
Vin patri sublinere pulchre me os tuo?
485
Charinvs
Sane volo.
Evtychvs
Visne eam ad portum—
Charinvs
Qui potius quam voles?
Evtychvs
Atque eximam
mulierem pretio?
Charinvs
Qui potius quam auro expendas?
Evtychvs
Vnde erit?
Charinvs
Achillem orabo, aurum ut mihi det, Hector qui expensus fuit.
Evtychvs
Sanun es?
Charinvs
Pol sanus si sim, non te medicum mi expetam.
Evtychvs
Tanti quanti poscit, vin tanti illam emi?
490
Charinvs
Auctarium
adicito vel mille nummum plus quam poscet.
Evtychvs
Iam tace.
sed quid ais? unde erit argentum quod des, quom poscet pater?
Charinvs
Invenietur, exquiretur, aliquid fiet; enicas.
Evtychvs
Iam istuc 'aliquid fiet' metuo.
Charinvs
Quin taces?
Evtychvs
Muto imperas.
Charinvs
Satin istuc mandatumst?
495
Evtychvs
Potin ut aliud cures?
Charinvs
Non potest.
Evtychvs
Bene vale.
Charinvs
Non edepol possum prius quam tu ad me redieris.
Evtychvs
Melius sanus sis.
Charinvs
Vale, vince ét me serva.
Evtychvs
Ego fecero.
domi maneto me.
Charinvs
Ergo actutum face cum praeda recipias.—
Mercator. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1895.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.