Lysimachvs
Amíce amico operam dedi: vicinus quod rogavit,
hoc emi mercimonium. mea es tu, sequere sane.
500
ne plora: nimis stulte facis, oculos corrumpis tales.
quin tibi quidem quod rideas magis est, quam ut lamentere.
Pasicompsa
Amabo ecastor, mi senex, eloquere—
Lysimachvs
Exquire quidvis.
Pasicompsa
Cur emeris me.
Lysimachvs
Tene ego? ut quod imperetur facias,
item quod tu mihi si imperes, ego faciam.
505
Pasicompsa
Facere certumst
pro copia et sapientia quae te velle arbitrabor.
Lysimachvs
Laboriosi nil tibi quicquam operis imperabo.
Pasicompsa
Namque edepol equidem, mi senex, non didici baiolare
nec pecua ruri pascere nec pueros nutricare.
Lysimachvs
Bona si esse vis, bene erit tibi.
510
Pasicompsa
Tum pol ego perii misera.
Lysimachvs
Qui?
Pasicompsa
Quia illim unde huc advecta sum, malis bene esse solitumst.
Lysimachvs
Quasi dicas nullam mulierem bonam esse.
Pasicompsa
Haud equidem dico,
nec mos meust ut praedicem quod ego omnis scire credam.
Lysimachvs
Oratio edepol pluris est huius quam quanti haec emptast.
rogare hoc unum te volo.
515
Pasicompsa
Roganti respondebo.
Lysimachvs
Quid ais tu? quid nomen tibi dicam esse?
Pasicompsa
Pasicompsae.
Lysimachvs
Ex forma nomen inditumst. sed quid ais, Pasicompsa?
possin tu, si usus venerit, subtemen tenue nere?
Pasicompsa
Possum.
Lysimachvs
Si tenue scis, scio te uberius posse nere.
Pasicompsa
De lanificio neminem metuo, una aetate quae sit.
520
Lysimachvs
Bonam hercle te et frugi arbitror, matura iam † inde aetate
quom scis facere officium tuom, mulier.
Pasicompsa
Pol docta didici.
operam accusari non sinam meam.
Lysimachvs
Em istaec hercle res est.
ovem tibi eccillam dabo, natam annos sexaginta,
peculiarem.
525
Pasicompsa
Mi senex, tam vetulam?
Lysimachvs
Generis graecist;
eam si curabis, perbonast, tondetur nimium scite.
Pasicompsa
Honoris causa quidquid est quod dabitur gratum habebo.
Lysimachvs
Nunc, mulier, ne tu frustra sis, mea non es, ne arbitrere.
Pasicompsa
Dic igitur quaeso, quoia sum?
Lysimachvs
Tuo ero redempta es rursum;
ego te redemi, ílle mecum oravit.
530
Pasicompsa
Animus rediit,
si mecum servatur fides.
Lysimachvs
Bono animo es, liberabit
ille te homo: ita edepol deperit, atque hodie primum vidit.
Pasicompsa
Ecastor iam bienniumst, quom mecum rem coëpit.
nunc, quando amicum te scio esse illius, indicabo.
Lysimachvs
Quid ais tu? iam bienniumst, quom tecum rém habet?
535
Pasicompsa
Certo;
et intér nos coniuravimus, ego cum illo et ille mecum:
ego cum viro et ílle cum muliere, nisi cum illo aut ille mecum,
neuter stupri causa caput limaret.
Lysimachvs
Di immortales,
etiam cum uxore non cubet?
Pasicompsa
Amabo, án maritust?
neque est neque erit.
Lysimachvs
Nolim quidem. homo hercle periuravit.
Pasicompsa
Nullum adulescentem plus amo.
540
Lysimachvs
Puer est ille quidem, stulta.
nam illi quidem hau sane diust quom dentes exciderunt.
Pasicompsa
Quid, dentes?
Lysimachvs
Nihil est. sequere sis. hunc me diem unum oravit
ut apud me praehiberem locum, ideo quia uxor rurist.—
Mercator. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1895.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.