Periphanes
Non oris causa modo homines aequom fuit
sibi habere speculum, ubi os contemplarent suom,
sed qui perspicere possent cor sapientiae,
igitur perspicere ut possent cordis copiam
385
ubi id inspexissent, cogitarent postea,
vitam ut vixissent olim in adulescentia.
vel ego, qui dudum fili causa coeperam
ego med excruciare animi, quasi quid filius
meus déliquisset me erga aut quasi non plurima
390
male facta mea essent solida in adulescentia.
profecto deliramus interdum senes.
fuit conducibile hoc quidem mea sententia.
sed meus sodalis it cum praeda Apoecides.
venire salvom mercatorem gaudeo.
395
quid fit?
Apoecides
Di deaeque te adiuvant.
Periphanes
Omen placet.
Apoecides
Quin omini omnes suppetunt res prospere.
sed tu hanc iubé sis intro abduci.
Periphanes
Heus, foras
exite huc aliquis. duce istam intro mulierem.
atque audin?
400
Servvs
Quid vis?
Periphanes
Cave siris cum filia
mea cópulari hanc neque conspicere. iam tenes?
in aediculam istanc sorsum concludi volo.
divortunt mores virgini longe ac lupae.
Apoecides
Docte et sapienter dicis. † num nimis potest
pudicitiam quisquam suae servare filiae.
405
edepol ne ístam temperi gnato tuo
sumus praémercati.
Periphanes
Quid iam?
Apoecides
Quia dixit mihi
iam dudum se alius tuom vidisse hic filium:
hanc edepol rem apparabat.
Periphanes
Planum hercle hoc quidem est.
Apoecides
Ne tú habes servom graphicum et quantivis preti,
410
non carust auro contra. ut ille fidicinam
fecit
sese ut nesciret esse emptam tibi!
ita ridibundam atque hilaram huc adduxit simul.
Periphanes
Mirum hoc qui potuit fieri.
Apoecides
Te pro filio
facturum dixit rem esse divinam domi,
415
quia Thebis salvos redierit.
Periphanes
Rectam institit.
Apoecides
Immo ipsus illi dixit conductam esse eam,
quae hic administráret ad rem divinam tibi.
facturum hoc dixit rem esse divinam tibi domi
ego illic me autem sic assimulabam: quasi
420
stolidum, combardum me faciebam.
Periphanes
Em istuc decet.
Apoecides
Res magna amici apud forum agitur, ei volo
ire advocatus.
Periphanes
At quaeso, ubi erit otium,
revortere ad me extemplo.
Apoecides
Continuo hic ero.—
Periphanes
Nihil homini amicost opportuno amicius:
425
sine tuo labore quod velis actumst tamen.
ego si allegavissem aliquem ad hoc negotium
minus hominem doctum minusque ad hanc rem callidum,
os sublitum esset, itaque me albis dentibus
meus dérideret filius meritissumo.
430
sed quis hic est quém
ego huc advenientem conspicor,
435
suam qui undantem chlamydem quassando facit?
Epidicus. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1895.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.