Epidicvs
Fecísti iam officium tuom, me meum nunc facere oportet.
per hanc cúram quieto tibi licet esse—hoc quidem iam periit:
ne quid tibi hinc in spem referas, oppido hoc pollinctum est;
crede modo mihi: sic ego ago, sic egerunt nostri.
340
pro di immortales, mihi hunc diem dedistis luculentum,
ut facilem atque impetrabilem! sed ego hinc migrare cesso,
ut importem in coloniam hunc
meo auspicio commeatum?
mihi cesso, cum sto. sed quid hoc? ante aedis duo sodales,
erum et Chaéribulum, conspicor. quid hic ágitis? accipe hoc sis.
345
Stratippocles
Quantum hic inest?
Epidicvs
Quantum sat est, et plus satis: superfit.
decem minis plus attuli quam tu danistae debes.
dum tibi ego placeam atque obsequar, meum térgum flocci facio.
Stratippocles
Nam quid ita?
Epidicvs
Quia ego tuom patrem faciam parenticidam.
Stratippocles
Quid istúc est verbi?
350
Epidicvs
Nil moror vetera et volgata verba;
peratum ductarent: ego follitum ductitabo.
nam leno omne argentum abstulit pro fidicina (ego resolvi,
manibus his denúmeravi) pater suam natam quam esse credit;
nunc iterum ut fallatur pater tibique auxilium apparetur
inveni: nam ita suasi seni atque hanc habui orationem
355
ut cum rediisses ne tibi eius copia esset.
Stratippocles
Euge.
(Epidicvs)
ea iam domist pro filia.
Stratippocles
Iam teneo.
Epidicvs
Nunc cautorem
dedit mihi ad hanc rem Apoecidem, is ápud forum manet me,
quasique amaret caveat.
Stratippocles
Haud male.
Epidicvs
Iam ípse cautor captust.
ipse in meo cóllo tuos pater cruminam collocavit;
360
is adornat, adveniens domi extemplo ut maritus fias.
Stratippocles
Vno persuadebit modo, si illam, quae adducta est mecum,
mi adempsit Orcus.
Epidicvs
Nunc ego hanc astutiam institui.
deveniam ad lenonem domum egomet solus, eum ego docebo,
si quid ad eum adveniam, ut sibi essé datum argentum dicat
365
pro fidicina, argenti minas se habere quinquaginta
(quippe ego qui nudiustertius meis manibus denumeravi
pro illa tua amica, quam pater suam filiam esse retur):
ibi leno sceleratum caput suom imprudens alligabit,
quasi pro illa argentum acceperit, quae tecum adducta nunc est.
370
Chaeribvlvs
Vorsutior es quam rota figularis.
Epidicvs
Iam ego parabo
aliquam dolosam fidicinam, nummo conducta quae sit,
quae se emptam simulet, quae senes duo dócte ludificetur.
eam ducet simul Apoecides ad tuom patrem.
Stratippocles
Vt parate.
Epidicvs
Eam pérmeditatam, meis dolis astutiisque onustam
375
mittam. sed nimis longum loquor, diu me éstis demorati.
haec scitis iam ut futura sint. abeo.—
Stratippocles
Bene ambulato.
Chaeribvlvs
Nimis dóctus ille
est ad male faciendum.
Stratippocles
Me equidem certo
servavit consiliis suis.
Chaeribvlvs
Abeamus intro hinc ad me.
Stratippocles
Atque aliquantó lubentius quam abs te sum egressus intus;
380
virtute atque auspicio Epidici cum praeda in castra redeo.—
Epidicus. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1895.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.