Cappadox
Argentariis male credi qui aiunt, nugas praedicant:
nam et bene et male credi dico; id adeo ego hodie expertus sum.
680
non male creditur qui numquam reddunt, sed prorsum perit.
vel ille, décem minas dum solvit, omnis mensas transiit.
postquam nil fit, clamore hominem posco: ille in ius me vocat;
pessume metui, ne mihi hodie ápud praetorem solveret.
verum amici compulerunt: reddit argentum domo.
685
nunc domum properare certumst.
Therapontigonvs
Heus tu, leno, te volo.
Phaedromvs
Et ego te volo.
Cappadox
At ego vos nolo ambos.
Therapontigonvs
Sta sis ilico,
atque argentum propere propera vomere.
Cappadox
Quid mecum est tibi?
aut tibi?
Therapontigonvs
Quía ego ex te hódie faciam pilum catapultarium
atque ita te nervo torquebo, ítidem ut catapultae solent.
690
Phaedromvs
Delicatum te hodie faciam, cum catello ut accubes,
ferreo ego dico.
Cappadox
At ego vos ambo in robusto carcere
ut pereatis.
Phaedromvs
Collum obstringe, abduce istum in malam crucem.
Therapontigonvs
Quidquid est, ipse ibit potius.
Cappadox
Pro deum atque hominum fidem,
hocine pacto indemnatum atque intestatum me abripi?
695
obsecro, Planesium, et te, Phaedrome, auxilium ut feras.
Planesivm
Frater, obsecro te, noli hunc condemnatum perdere.
bene et pudice me domi habuit.
Therapontigonvs
Haud voluntate id sua:
Aesculapio huic habeto, quom pudica es, gratiam;
nam si valuisset, iam pridem quoquo posset mitteret.
700
Phaedromvs
Animum advortite,
ego si possum hoc inter vos componere.
mitte istunc. accede huc, leno. dicam meam sententiam,
siquidem voltis quod decrero facere.
Therapontigonvs
Tibi permittimus:
Cappadox
Dum quidem hercle ita iudices, ne quisquam a me argentum auferat.
Therapontigonvs
Quódne promisti?
705
Cappadox
Qui promisi?
Phaedromvs
Lingua.
Cappadox
Eadem nunc nego.
dicendi, non rem perdendi gratia haec nata est mihi.
Phaedromvs
Nihil agit, collum obstringe homini.
Cappadox
Iam iam faciam ut iusseris.
Therapontigonvs
Quando vir bonus es, responde quod rogo.
Cappadox
Roga quód lubet.
Therapontigonvs
Promistin, si liberali quisquam hanc assereret manu,
te omne argentum redditurum?
710
Cappadox
Non commemini dicere.
Therapontigonvs
Quid? negas?
Cappadox
Nego hercle vero. quo praesente? quo in loco?
Therapontigonvs
Me ipso praesente et Lycone tarpezita.
Cappadox
Non taces?
Therapontigonvs
Non taceo.
Cappadox
Non ego te flocci facio; ne me territes.
Therapontigonvs
Me ipso praesente et Lycone factum est.
Phaedromvs
Satis credo tibi.
nunc adeo, ut tu scire possis, leno, meam sententiam:
715
libera haec est, hic huius frater est, haec autem illius soror, †
haec mihi nubet: tu huic argentum redde. hoc iudicium meum est.
Therapontigonvs
Tu autem in nervo iam iacebis, nisi mi argentum redditur.
Cappadox
Hercle istam rem iudicasti perfidiose, Phaedrome.
et tibi oberit et te, miles, di deaeque perduint.
720
tu me sequere.
Therapontigonvs
Quo sequar te?
Cappadox
Ad trapezitam meum
ad praetorem. nam inde rem solvo omnibus quibus debeo.
Therapontigonvs
Ego te in nervom, haud ad praetorem hinc rapiam, ni argentum refers.
Cappadox
Ego te vehementer perire cupio, ne tu
me nescias.
Therapontigonvs
Itane vero?
725
Cappadox
Ita hercle vero.
Therapontigonvs
Novi ego hos pugnos meos.
Cappadox
Quid tum?
Therapontigonvs
Quid tum, rogitas? hisce ego, si tu me irritaveris,
placidum te hodie reddam.
Cappadox
Age ergo, recipe áctutum.
Therapontigonvs
Licet.
Phaedromvs
Tu, miles, apud me cenabis. hodie fient nuptiae.
Therapontigonvs
Quae res bene vortat mi et vobis. spectatores, plaudite.
Curculio. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1895.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.