Planesivm
Phaedrome, propera.
Phaedromvs
Quid properem?
Planesivm
Parasitum ne amiseris.
magna res est.
600
Phaedromvs
Nulla est mihi, nam quam habui absumpsi celeriter.
Planesivm
Teneo.
Phaedromvs
Quid negotist?
Planesivm
Rogita unde istunc habeat anulum.
pater istum meus gestitavit
Cvrcvlio
At mea matertera.
Planesivm
Mater ei utendum dederat.
Cvrcvlio
Pater † uois rusum tibi.
Planesivm
Nugas garris.
Cvrcvlio
Soleo, nam propter eas vivo facilius.
Planesivm
Quid nunc? obsecro, parentes ne meos mihi prohibeas.
605
Cvrcvlio
Quid ego? sub gemmane abstrusos habeo tuam matrem et patrem?
Planesivm
Libera ego sum nata.
Cvrcvlio
Et alii multi qui nunc serviunt.
Phaedromvs
Enim vero irascor.
Cvrcvlio
Dixi equidem tibi, unde ad me hic pervenerit.
quotiens dicendum est? elusi militem, inquam, in alea.
Therapontigonvs
Salvos sum, eccum quem quaerebam. quid agis, bone vir?
610
Cvrcvlio
Audio.
si vis tribus bolis, vel in chlamydem.
Therapontigonvs
Quin tu is in malam crucem
cum bolis, cum bulbis? redde mihi iam argentum aut virginem.
Cvrcvlio
Quod argentum, quas tu mihi tricas narras? quam tu virginem
me reposcis?
Therapontigonvs
Quam ab lenone ábduxti hodie, scelus viri.
Cvrcvlio
Nullam abduxi.
615
Therapontigonvs
Certe eccistam video.
Phaedromvs
Virgo haec libera est.
Therapontigonvs
Mean ancilla libera ut sit, quam ego numquam emisi manu?
Phaedromvs
Quis tibi hanc dedit mancipio? aut unde emisti? fac sciam.
Therapontigonvs
Ego quidem pro istac rem solvi áb trapezita meo.
quam ego pecuniam quadruplicem ábs te et lenone auferam.
Phaedromvs
Qui scis mercari furtivas atque ingenuas virgines,
620
ambula in ius.
Therapontigonvs
Non eo.
Phaedromvs
Licet
te antestari?
Therapontigonvs
Non licet.
Phaedromvs
Iuppiter te, miles, perdat, intestatus vivito;
at ego, quem licet, te. accede huc.
Therapontigonvs
Servom antestari?
Cvrcvlio
Vide.
em ut scias me liberum esse. ergo ambula in ius.
624625
Therapontigonvs
Em tibi.
Cvrcvlio
O cives, cives.
Therapontigonvs
Quid clamas?
Phaedromvs
Quid tibi istum tactio est?
Therapontigonvs
Quia mihi lubitum est.
Phaedromvs
Accede huc tu, ego illum tibi dedam, tace.
Planesivm
Phaedrome, obsecro serva me.
Phaedromvs
Tamquam me et genium meum.
miles, quaeso
te ut mihi dicas unde illum habeas anulum,
quem parasitus hic te elusit.
630
Planesivm
Per tua genua te obsecro,
ut nos facias certiores.
Therapontigonvs
Quid istuc ad vos attinet?
quaeratis chlamydem et machaeram hanc unde ad me pervenerit.
Cvrcvlio
Vt fastidit gloriosus.
Therapontigonvs
Mitte istum, ego dicam omnia.
Cvrcvlio
Nihil est quod ille dicit.
Planesivm
Fac me certiorem, óbsecro.
Therapontigonvs
Ego dícam, surge. hanc rem ágite atque animum advórtite.
635
pater meus habuit Periplanes †Planesium
is prius quam moritur mihi dedit tamquam suo,
ut aequom fuerat, filio.
Planesivm
Pro Iuppiter.
Therapontigonvs
Et istó me heredem fecit.
Planesivm
O Pietas mea,
serva me, quando ego te servavi sedulo.
640
frater mi, salve.
Therapontigonvs
Qui credam ego istuc? cedo,
si vera memoras, quae fuit mater tua?
Planesivm
Cleobula.
Therapontigonvs
Nutrix quae fuit?
Planesivm
Archestrata.
ea me spectatum tulerat per Dionysia.
644645
postquam illo ventum est, iam, ut me collocaverat,
exoritur ventus turbo, spectacla ibi ruont,
ego pertimesco:
tum ibi mé nescio quis arripit
timidam atque pavidam, nec vivam nec mortuam.
nec quo me pacto abstulerit possum dicere.
650
Therapontigonvs
Memini istanc turbam fieri. sed tu dic mihi,
ubi is est homó qui te surripuit?
Planesivm
Nescio.
verum hunc servavi semper mecum una anulum;
cum hoc olim perii.
Therapontigonvs
Cedo, ut inspiciam.
Cvrcvlio
Sanan es,
quae isti committas?
655
Planesivm
Sine modo.
Therapontigonvs
Pro Iuppiter,
hic est quem egó tibi misi natali die.
tam facile novi quam me. salve, mea soror.
Planesivm
Frater mi, salve.
Phaedromvs
Deos volo bene vortere
istam rem vobis.
Cvrcvlio
Et ego nobis omnibus:
tu ut hodie adveniens cenam des sororiam,
660
hic nuptialem cras dabit. promittimus.
Therapontigonvs
Tace tú.
Cvrcvlio
Non taceo, quando res vortit bene.
tu istanc desponde huic, miles. ego dotem dabo.
Therapontigonvs
Quid dotis?
Cvrcvlio
Egone? ut semper, dum vivat, me alat.
verum hercle dico.
665
Therapontigonvs
Me lubente feceris.
sed leno hic debet nobis triginta minas.
Phaedromvs
Quam ob rem istuc?
Therapontigonvs
Quia ille íta repromisit mihi:
si quisquam hanc liberali asseruisset manu,
sine controversia omne argentum reddere.
nunc eamus ad lenonem.
670
Cvrcvlio
Laudo.
Phaedromvs
Hoc prius volo,
meam rem ágere.
Therapontigonvs
Quid id est?
Phaedromvs
Vt mihi hanc despondeas.
Cvrcvlio
Quid cessas, miles, hanc huic uxorem dare?
Therapontigonvs
Si haec volt.
Planesivm
Mi frater, cupio.
Therapontigonvs
Fiat.
Cvrcvlio
Bene facis.
Phaedromvs
Spondesne, miles, mi hanc uxorem?
Therapontigonvs
Spondeo.
Cvrcvlio
Et ego hoc idem una spondeo.
675
Therapontigonvs
Lepide facis.
sed eccúm lenonem, incedit, thensaurum meum.
Curculio. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1895.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.