Cappadox
Migrare certumst iam nunc e fano foras,
quando Aesculapi ita sentio sententiam,
ut qui me nihili faciat nec salvom velit.
valetudo decrescit, adcrescit labor;
nam iam quasi zona liene cinctus ambulo,
220
geminos in ventre habere videor filios.
nil metuo nisi ne medius disrumpar miser.
Palinvrvs
Si recte facias, Phaedrome, auscultes mihi
atque istam exturbes ex animo aegritudinem.
paves, parasitus quia non rediit Caria:
225
adferre argentum credo; nam si non ferat,
tormento non retineri potuit ferreo,
quin reciperet se huc esum ad praesepem suam.
Cappadox
Quis hic est qui loquitur?
Palinvrvs
Quoiam vocem ego audio?
Cappadox
Estne hic Palinurus Phaedromi?
230
Palinvrvs
Quis hic est homo
cum collativo ventre atque oculis herbeis?
de forma novi, de colore non queo
novisse. iam iam novi: leno est Cappadox.
congrediar.
Cappadox
Salve, Palinure.
Palinvrvs
O scelerum caput,
salveto. quid agis?
235
Cappadox
Vivo.
Palinvrvs
Nempe ut dignus es.
sed quid tibi est?
Cappadox
Lien enecat, renes dolent,
pulmones distrahuntur, cruciatur iecur,
radices cordis pereunt, hirae omnes dolent.
Palinvrvs
Tum te igitur morbus agitat hepatiarius.
Cappadox
Facile est miserum inridere.
240
Palinvrvs
Quin tu aliquot dies
perdura, dum intestina exputescunt tibi,
nunc dum salsura sat bonast: si id feceris,
venire poteris intestinis vilius.
Cappadox
Lien díerectust.
Palinvrvs
Ambula, id lieni optumumst.
Cappadox
Aufér istaec, quaeso, atque hoc responde quod rogo.
245
potin cóniecturam facere, si narrem tibi
hac nocte quod ego somniavi dormiens?
Palinvrvs
Vah, solus hic homost qui sciat divinitus.
quin coniectores a me consilium petunt:
quod eis respondi, ea omnes stant sententia.
250
Curculio. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1895.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.